라틴어 문장 검색

quod cum accidit, quarternos sextarios gari singulis per nares infundere utile est, si minoris formae sunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 34장 2:2)
Quidam praesentius putant esse remedium cum per cornu singulis ternos cyathos gari demittunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 10장 3:3)
Rursus optime saxosum mare nominis sui pisces nutrit, qui scilicet, quod in petris stabulentur, saxatiles dicti sunt, ut merulae turdique, nec minus melanuri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 8:3)
Turdi complura genera, merulasque et avidas mus-telas, tum etiam sine macula (nam sunt et varii) lupos includemus, item plautas,quae maxime probantur, muraenas, et si quae sunt aliae saxatilis notae, quarum pretia vigent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 8:5)
quinque et septuaginta annis post Cornelii Merulae caedem neminem suffectum neque tamen cessavisse religiones.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 58장5)
Caesar obiectam sibi adversus reos inclementiam eo pervicacius amplexus, Aquiliam adulterii delatam cum Vario Ligure, quamquam Lentulus Gaetulicus consul designatus lege Iulia damnasset, exilio punivit Apidiumque Merulam quod in acta divi Augusti non iuraverat albo senatorio erasit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 42장4)
garo de sucis piscis Hiberi;
(호라티우스의 풍자, 2권, 08장27)
tum pectore adusto vidimus et merulas poni et sine clune palumbis,suavis res, si non causas narraret earum etnaturas dominus;
(호라티우스의 풍자, 2권, 08장51)
Merula flamen Dialis in Capitolio Iovis ipsius oculos venarum cruore respersit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 16:1)
Tam male Thais olet, quam non fullonis avari Testa vetus, media sed modo fracta via, Non ab amore recens hircus, non ora leonis, Non detracta cani transtiberina cutis, Pullus abortivo nec cum putrescit in ovo, Amphora corrupto nec vitiata garo.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XCIII1)
Sed cocus ingentem piperis consumet acervum Addet et arcano mixta Falerna garo:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXVII3)
Olfecit postquam Papylus, ecce, garum est.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCIV2)
Ferreus es, si stare potest tibi mentula, Flacce, Cum te sex cyathos orat amica gari, Vel duo frusta rogat cybii tenuemve lacertum, Nec dignam toto se botryone putat;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXVII1)
Nobile nunc sitio luxuriosa garum.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXXXII Ostrea2)
Expirantis adhuc scombri de sanguine primo Accipe fastosum, munera cara, garum.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, CII Garum sociorum1)

SEARCH

MENU NAVIGATION