라틴어 문장 검색

Bessus et ingenio et multo mero ferox adeo exarsit, ut vix ab amicis, quo minus occideret eum, - nam strinxerat quoque acinacem - contineretur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 4장 15:1)
In quo rex cum multo incaluisset mero, inmodicus aestimator sui celebrare, quae gesserat, coepit, gravis etiam eorum auri bus, qui sentiebant vera memorari.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 24:2)
Quippe ne epulantes quidem et sopitos mero adgredi ausus est hostis haud secus bacchantium ululantiumque fremitu perterritus, quam si proeliantium clamor esset auditus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 21:2)
Non est tantum in eo servitus idoli, si quis duobus digitulis tura comprehensa in bustum arae iaciat aut haustum patera fundat merum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 5:6)
Revera non poterat Deus conditum ei merum mittere et ex oleo cibos et carnes confusione mutatas?
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 9:4)
"somnum rixa facit, sed quamvis improbus annis atque mero fervens, cavet hunc, quem coccina laena vitari iubet et comitum longissimus ordo, multum praeterea flammarum et aenea lampas;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III112)
inguinis et capitis quae sint discrimina, nescit grandia quae mediis iam noctibus ostrea mordet, cum perfusa mero spumant unguenta Falerno, cum bibitur concha, cum iam vertigine tectum ambulat et geminis exsurgit mensa lucernis.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI154)
sed procul extensum petulans quatit hostia funem Tarpeio servata Iovi frontemque coruscat, quippe ferox vitulus templis maturus et arae spargendusque mero, quem iam pudet ubera matris ducere, qui vexat nascenti robora cornu, si res ampla domi similisque adfectibus esset, pinguior Hispulla traheretur taurus et ipsa mole piger nec finitima nutritus in herba, laeta sed ostendens Clitumni pascua sanguis iret et a grandi cervix ferienda ministro ob reditum trepidantis adhuc horrendaque passi nuper et incolumem sese mirantis amici.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII2)
Gravabar, inquit, vino cui aqua non fuisset admixta, id est mero.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 5:3)
Nam si quis aconitum nesciens hauserit, non nego haustu eum meri plurimi solere curari.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 5:2)
Sed et hoc de idonea ratione descendit, quod mustum grave est, et flatus et aquae permixtione et pondere suo cito in intestina delabitur ac profluit, nec manet in locis obnoxiis ebrietati:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 18:1)
gemmaeque capaces Excepere merum, sed non Mareotidos uvae, Nobile sed paucis senium cui contulit annis Indomitum Meroe cogens spumare Falernum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:34)
Sit pia, sit locuples, sed potet filia mustum:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXVII3)
Exiguae volitat suspensa vapore lucernae Et leviter fuso rumpitur icta mero.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXIII5)
Tam iusto dabitur quando calere mero?
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XLV5)

SEARCH

MENU NAVIGATION