라틴어 문장 검색

Et vallo opportune metato, suisque pro temporis copia cibo recreatis et somno, primo aurorae exortu, in aperta planitie composuit aciem, dilatatam arte sollerti, ut spatiis amplioribus occupatis, aequiperare Romani hostium multitudinem apparerent, inferiores numero (licet viribus pares).
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 2장 5:1)
In oppido enim Pistoriensi, prope horam diei tertiam, spectantibus multis, asinus tribunali escenso audiebatur destinatius rugiens, et stupefactis omnibus, qui aderant quique didicerant referentibus aliis, nulloque coniectante ventura postea quod portendebatur evenit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 1:2)
Quibus eodem referente Victore compertis, Valens parvi ducens excusationem vanissimam, in eos signa commovit motus adventantis iam praescios, et pubescente vere, quaesito in unum exercitu, prope Daphnen nomine munimentum, est castra metatus, ponteque contabulato supra navium foros, flumen transgressus est Histrum, resistentibus nullis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 5장 2:1)
In praefectura enim urbana, quam adhuc administrans exstinctus est, tempus anceps metuens tyrannidis, cuius arbitrio, tamquam inter dignorum inopiam, ad id escenderat columen, lenis videri cogebatur et mollior.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 2:1)
Et paratis omnibus militeque firmato, ut animis id acciperet promptis, cum Gratianus venisset, progressus in campum, tribunal escendit, splendoreque nobilium circumdatus potestatum, dextra puerum apprehensum, productumque in medium, oratione contionaria destinatum imperatorem exercitui commendabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 5:1)
Qui vitam ut dominam fugitans rabidam, ridens subitas momentorum ruinas, immobilis conflagravit, Peregrinum ilium imitatus (Protea cognomine) philosophum clarum, qui cum mundo digredi statuisset, Olympiae quinquennali certamine sub Graeciae conspectu totius, escenso rogo quem ipse construxit, flammis absumptus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 39:1)
Contra Augustus escensis amnicis lembis, saeptus ipse quoque multitudine castrensium ordinum, tutius prope ripas accessit, signorum fulgentium nitore conspicuus, et immodestis gestibus murmureque barbarico tandem sedato, post dicta et audita ultro citroque versus, amicitia media sacramenti fide firmatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 3장 5:1)
Castris denique prope margines a Greuthungorum vallo longius opportune metatis, Munderichum ducem postea limitis per Arabiam, cum Lagarimano et optimatibus aliis, ad usque lapidem misit, hostium speculaturos adventum, ipse aciem nullo turbante, interim struens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 3장 5:1)
docti quod Gratiani monitu reversus in Thracias, et prope Beroeam vallo metato, eventus rerum speculabatur ancipites.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 9장 1:3)
Tunc domnus Carolus rex una cum Francis castra metatus est ad easdem clusas et mittens scaram suam per montanis.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 773 53:9)
Circa autumni vero tempora Odo rex adunato exercitu Parisius venit, ibique castra metati sunt prope civitatem, ne iterum ipsa obsideretur.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 40:1)
visoque rege, sicut dignum erat, quasi redivivum post tantas tribulationes recipientes, immenso repleti sunt gaudio, et ibi castra metati sunt una nocte.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 55 58:4)
Diluculo sequenti illucescente, rex inde castra commovens, venit ad locum, qui dicitur Aecglea, et ibi una nocte castra metatus est.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 55 58:5)
Inde sequenti mane illucescente vexilla commovens ad locum, qui dicitur Ethandun, venit, et contra universum paganorum exercitum cum densa testudine atrociter belligerans, animoseque diu persistens, divino nutu, tandem victoria potitus, paganos maxima caede prostravit, et fugientes usque ad arcem percutiens persecutus est, et omnia, quae extra arcem invenit, homines scilicet et equos et pecora, confestim caedens homines, surripuit, et ante portas paganicae arcis cum omni exercitu suo viriliter castra metatus est.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 56 59:1)
Anno Dominicae Incarnationis DCCCLXXXVI, nativitatis autem Aelfredi trigesimo octavo, saepe memoratus exercitus regionem fugiens iterum et in Occidentalium Francorum regionem venit, naves suas intrans in flumen, quod Signe dicitur, sursum contra longe navigans Parisiam civitatem adiit, et ibi hiemavit, et castra metatus est in utraque parte fluminis prope ad pontem, ut transitum pontis civibus prohiberet -- quia illa civitas in medio fluminis sita est in insula parva -- obseditque illam civitatem anno illo integro.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 82 85:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION