라틴어 문장 검색

per ex versibus quos vo- cant Saturnios, in silvestribus locis solitos fari futura atque inde faunos dictos". ferte simul faunique p. 'pedem ferte' aut simul venite, aut date carmini meo facilitatem, quod utique pe- dibus continetur, ut sit 'ferte pedem' metricam praestate rationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 113)
num tibi nostri milites, qui durissimis et frigidissimis locis, taeterrima hieme bellum ambulando confecerunt, malis orbiculatis esse pasti videntur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 15 1:5)
Modus fabricationis orbiculatus, ut aiunt, adhuc non est adhibitus, qui omnibus subsequentibusque generationibus opes praestet, atque postulet ut quam minimum opes non renovabiles adhibeantur, consumptio temperetur, quam maximum efficaciterque opes exhauriantur, iterum adhibeantur et in circulum referantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 32:7)
sunt hi et metrici pedes, sed hoc interest, quod rhythmo indifferens, dactylicusne ille priores habeat breves an sequentes;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 305:1)
est igitur pedibus et metricis quidem pedibus, qui adeo reperiuntur oratione, ut ea frequenter non sentientibus nobis omnium generum excidant versus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 309:2)
sed tuae culpae primus ignosce, qui spatii plus praestitisti argentario quam poetae, cum procul dubio non te lateret intra officinam litteratorum carminis si quid incus metrica produxerit non minus forti et asprata lima poliri.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Evodio suo salutem 5:4)
illic enim et grammatica dividit et oratoria declamat et arithmetica numerat et geometrica metitur et musica ponderat et dia- lectica disputat et astrologia 1 praenoscit et architectonica struit et metrica modulatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Nymphidio suo salutem 1:3)
ita ut etiam metricae artis, astronomiae, et arithimeticae ecclesiasticae disciplinam inter sacrorum apicum uolumina suis auditoribus contraderent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. II.8)
librum uitae et passionis sancti Felicis confessoris de metrico Paulini opere in prosam transtuli;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 4:13)
Item librum de metrica arte, et huic adiectum alium de schematibus siue tropis libellum, hoc est de figuris modisque locutionum, quibus scriptura sancta contexta est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 4:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION