라틴어 문장 검색

7. Per comparativam ferri igniti et flammae spiritus vini (ex quibus ferrum ignitum plus habet calidi et minus lucidi, flamma autem spiritus vini plus lucidi et minus calidi), rejice etiam lucem et lumen.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 203:1)
Attamen per probationem exactam fortasse inveniri possit aliquod medium, quod hebetet virtutem ipsius plus quam aliquod aliud, comparative et in aliquo gradu:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 405:10)
Atque haec omnia cum mensuris suis in indagatione naturae notanda et exploranda sunt, aut in certitudine sua, aut per aestimativas, aut per comparativas, prout dabitur copia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 427:4)
Verum non solum quaerenda est mensura motuum et actionum simpliciter, sed multo magis comparative:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 432:1)
At exemplum hujus rei de qua agitur, videlicet, de comparativis mensuris motuum, neque solum rei ipsius, sed et usus insignis ejus (de quo paulo ante loquuti sumus), eminet in cuniculis subterraneis, in quibus collocatur pulvis pyrius;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 433:1)
Honor, qui comparativus est et alium praegravat, reflexionem habet maxime vividam, instar adamantis aut carbunculi cum angulis multiplicibus sectis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIII. [ = English LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE 1:10)
Verum homines, ut nunc est, indiligentes aut curiosi circa eos sunt, eosque potius mirabundi spectant atque itineraria eorundem conficiunt quam effectus eorum prudenter et sobrie notant, praecipue effectus eorum comparativos, id est, cometa talis magnitudinis, talis coloris et lucis, conversionis radiorum, situs quatenus ad regionem coeli, tempestatis anni, semitae aut cursus, durationis, quales producat effectus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 2:4)
Ad hanc rationem solvendam dico quod, cum dicunt 'Ea que sunt unius generis oportet reduci ad aliquod unum de illo genere, quod est metrum in ipso', verum dicunt.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 11:10)
et similiter verum concludunt cum inferunt ex hiis omnes homines esse reducendos ad unum metrum in suo genere.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 11:12)
quod quidem dictum non habet locum in quantum est aurum, cum sit metrum in genere metallorum, sed in quantum est quoddam signum receptibile per impressionem. 8.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 14:19)
7. Quomodo autem pexis yrsuta huiusmodi sint armonizanda per metra, inferius instruendum relinquimus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 117:1)
4. Quandoque in carminibus excedere et in sillabis superari potest, ut si frons esset pentametra et quilibet versus esset dimeter, et metra frontis eptasillaba et versus endecasillaba essent.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 149:1)
Possent etenim versus frontem superare carminibus, et sillabis superari, puta si versus duo essent et uterque trimeter, et eptasillaba metra, et frons esset pentametra, duobus endecasillabis et tribus eptasillabis contexta.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 153:2)
Et, discretionem facientes, dicimus quod pes vel pari vel impari metro completur;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 202:3)
nam in pari metro nemo dubitat;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 202:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION