라틴어 문장 검색

sed temptare fugam prohibetque capessere contra arma metus:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 239:1)
sed quae iudicia quasque opiniones perturbationum esse dixi, non in eis perturbationes solum positas esse dicunt, verum illa etiam quae efficiuntur perturbationibus, ut aegritudo quasi morsum aliquem doloris efficiat, metus recessum quendam animi et fugam, laetitia profusam hilaritatem, libido effrenatam adpetentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 15:1)
terque fugam petiit, terque retenta metu est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:383)
Quo facto mulier illa concussa metu clanculo per aliud hostium fugam petiit.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 1. Primi sapientis prima historia: Leo 1:12)
Tum vero ceteri dissipantur metu et, qua cuique ad fugam patebat via, erumpunt arma iacientes, quae paulo ante ad tutelam corporum sumpserant:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 14:1)
Sed postquam languida segni Cernit cuncta metu, nocturnaque munia valli Desolata fuga, trepida sic mente profatur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:72)
quae res tantum pavoris iniecit fessis iam cum primis pugnando, ut et oppidani moenia repentina fuga desererent, et Punicum praesidium metu ne prodita urbs esset relictis stationibus in unum se colligeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 37:1)
suppresso impetu militum ut iis qui in Achradinae erant transfugis spatium locusque fugae datus est, Syracusani tandem liberi metu:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 452:1)
sensit ergo eventus virtutis enixae opem, et Volsci, qua modo simulato metu cesserant, ea in veram fugam effusi, magna pars et in ipso certamine et post in fuga caesi, ceteri in castris, quae capta eodem impetu sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 262:1)
[0615C] Igitur hac illius fuga cognita, et in populo divulgata, universos tantus metus invasit, ut nec unus de principibus remaneret, sed omnes vitae diffidentes diffugium maturarent, magni et parvi, nobiles et ignobiles, usque ad Synoplum imperatoris praesidium, ignorantes quod et Turcorum corda non minus formido fugiendi sollicitabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 36:1)
Ter molita fugam ter ad altas restitit undas, Currendi vires eripiente metu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 640)
In carcere Socrates disputavit et exire, cum essent qui promitterent fugam, noluit remansitque, ut duarum rerum gravissimarum hominibus metum demeret, mortis et carceris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 4:4)
Dehinc primo galli cantu absentia Baldewini comperta, momentaneo metu correpti, ad civitatem [0647B] Rohas omnes celeri fuga contenderunt, quatenus ad defendendos muros et moenia praevenirent, ne Turcis in victoria sua praecurrentibus civitas traderetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 82:1)
adde, quod multa vapulantibus dictu deformia et mox verecundiae futura saepe dolore vel metu acciderunt, qui pudor frangit animum et abiicit atque ipsius lucis fugam et taedium dictat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 115:1)
nefandi raptor Hippolytus stupri instat premitque, mortis intentat metum, ferro pudicam terret - en praeceps abit ensemque trepida liquit attonitus fuga.
(세네카, 파이드라 10:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION