라틴어 문장 검색

reliqua non equidem contemno, sed plus habent tamen spei quam timoris magisque sum sollicitus exspectatione ea quam metu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 15 6:4)
iudex vero quantum habet dominatum, quo timore nocentis adficiti an non est omnis metus servitus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 3장10)
vota metu duplicant matres, propiusque periclo it timor, et maior Martis iam apparet imago.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 23:2)
si ultimum diem non quasi poenam, sed quasi naturae legem aspicis, ex quo pectore metum mortis eieceris, in id nullius rei timor audebit intrare ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 92:5)
Non aliquotiens metus ex contrario fecit audacem, et mortis timor etiam inertissimos excitavit in proelium ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 81:1)
nihilo minor fama apud hostis Scipionis erat quam apud civis sociosque, et divinatio quaedam futuri, quo minus ratio timoris reddi poterat oborti temere, maiorem inferens metum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 283:1)
nec dubito quin sit, sed me timor ipse malorum saepe supervacuos cogit habere metus, da veniam, quaeso, nimioque ignosce timori.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 73)
. . terrorem metum concutientem, ex quo fit ut pudorem rubor, terrorem pallor et tremor et dentium crepitus consequatur, timorem metum mali adpropinquantis, pavorem metum mentem loco moventem, ex quo illud Ennius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 19:1)
sunt enim levia et perinfirma, quae dicebantur a te, animi conscientia improbos excruciari, tum etiam poenae timore, qua aut afficiantur aut semper sint in metu ne afficiantur aliquando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 68:1)
sub metum autem subiecta sunt pigritia, pudor, terror, timor, pavor, exanimatio, conturbatio, formido, voluptati malivolentia laetans malo alieno, delectatio, iactatio et similia, lubidini ira, excandescentia, odium, inimicitia, discordia, indigentia, desiderium et cetera eius modi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 16:2)
nam nulla ratione dimitterent patriam, nisi eos aut odium Pygmalionis coegisset, aut timor, ut conveniunt quibus aut odium crudele tyranni, aut metus acer erat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5454)
Is postquam magnitudine facinoris perculsus ad tempus non venit metusque rem impediebat, Bomilcar, simul cupidus incepta patrandi et timore soci anxius, ne omisso uetere consilio nouum quaereret, litteras ad eum per homines fidelis mittit, in quis mollitiam socordiamque viri accusare, testari deos, per quos iurauisset, monere, ne praemia Metelli in pestem conuerteret:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 70장7)
Denique post finitima cuncta vi vel aequitatis consideratione vel metu subacta, civitatum et castrorum castellorumque munimentis oppleta Perside, assuefactaque timori esse accolis omnibus, quos antea formidabat, medium ipse agens cursum aetatis placida morte decessit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 4:1)
Certe iis quibus gravis est timor mortis, non est grave mori, sed grave est vivere sub metu mortis.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 2:4)
Ventilato deinde rumore per Antiochiam tam egregios proceres ab urbe exisse propter timorem infestantium Turcorum, plurimi pariter fugam meditabantur et [0501B] robustorum pectora metu deficiebant, nec sic prompti erant in defensione, ut solebant, praesidiumque novum, quod in medio urbis adversus arcem, quae est in montanis, firmaverant, lentius defendebant, desperati et fugae intendentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 74:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION