라틴어 문장 검색

principio, rerum quam dicit homoeomerian, ossa videlicet e pauxillis atque minutis ossibus hic et de pauxillis atque minutis visceribus viscus gigni sanguenque creari sanguinis inter se multis coeuntibus guttis ex aurique putat micis consistere posse aurum et de terris terram concrescere parvis, ignibus ex ignis, umorem umoribus esse, cetera consimili fingit ratione putatque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 20:2)
Mica vocor:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LIX1)
Dulcia cum tantum scribas epigrammata semper Et cerussata candidiora cute, Nullaque mica salis nec amari fellis in illis Gutta sit, o demens, vis tamen illa legi!
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXV1)
viridi caespite herboso.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3042)
sane 'formica' dicta est ab eo, quod ore micas ferat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4024)
nam hoc dicit, agrum fertilem, id est pinguem et herbosum, bis debere arari:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4330)
fertilis, quia regio eius herbosa est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1974)
Quinque dies aquam in os suum non coniecit, non micam panis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 42:13)
hostibus a domitis hostia nomen habet, ante, deos homini quod conciliare valeret, far erat et puri lucida mica salis, nondum pertulerat lacrimatas cortice murras acta per aequoreas hospita navis aquas, tura nec Euphrates nec miserat India costum, nec fuerant rubri cognita fila croci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권195)
Lotis in herbosa sub acernis ultima ramis, sicut erat lusu fessa, quievit humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권240)
nunc quoque dant verbo plurima signa fidem, pontifices ab rege petunt et flamine lanas, quis veterum lingua februa nomen erat, quaeque capit lictor domibus purgamina versis torrida cum mica farra, vocantur idem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권12)
non avidos Styx habet ima deos, tegula porrectis satis est velata coronis et sparsae fruges parcaque mica salis inque mero mollita Ceres violaeque solutae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권339)
"non pudet herbosum"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권247)
et vos orate, coloni, perpetuam pacem pacificumque ducem, farra deae micaeque licet salientis honorem detis et in veteres turea grana focos, et, si tura aberunt, unctas accendite taedas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권280)
Divitis hic saltus herbosaque pascua Nelei nobiliumque greges custos servabat equarum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 57:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION