라틴어 문장 검색

Exempli gratia, mutationes climatis animalium satorumque inducunt migrationes quae non semper se aptare possunt et hoc vicissim facultates afficit productionis pauperrimorum qui se sentiunt etiam obligatos ad migrandum, nescientes futurum vitae suae suorumque filiorum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 36:5)
certatim interea roranti pumice raucas exspectant scatebras et sicco margine pendent, hoc limum iubet inpositum de fonte lavari Christus et infusa vultum splendescere luce.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3229)
cui ieiuna eremi saxa loquacibus exundant scatebris, et latices novos fundit scissa silex, quae sitientibus dat potum populis axe sub igneo.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae27)
inde seges scelerum, radix et sola malorum, dum scatebras fluviorum omnes et operta metalla eliquat ornatus solvendi leno pudoris, dum venas squalentis humi scrutatur inepta ambitio scalpens naturae occulta latentis, si quibus in foveis radiantes forte lapillos rimata inveniat, nec enim contenta decore ingenito externam mentitur femina formam ac, velut artificis Domini manus inperfectum os dederit, quod adhuc res exigat aut hyacinthus pingere sutilibus redimitae frontis in arce, colla vel ignitis sincera incingere sertis, auribus aut gravidis virides suspendere bacas, nectitur et nitidis concharum calculus albens crinibus aureolisque riget coma texta catenis, taedet sacrilegas matrum percurrere curas, muneribus dotata Dei quae plasmata fuco inficiunt, ut pigmentis cutis inlita perdat quod fuerat, falso non agnoscenda colore, haec sexus male fortis agit, cui pectore in arto mens fragilis facili vitiorum fluctuat aestu.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 176)
illa cadens raucum per levia murmur saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arva.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:15)
primum, quia tam frequens migratio instabilis animi est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 1:1)
Haec cum exposuisset Sotion et inplesset argumentis suis, " Non credis," inquit, " animas in alia corpora atque alia discribi et migrationem esse quod dicimus mortem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 19:1)
I nunc et humanum animum ex isdem, quibus divina constant, seminibus compositum moleste ferre transitum ae migrationem puta, cum dei natura adsidua et citatissima commutatione vel delectet se vel conservet.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 34:4)
nunc haec migratio nobis misera ac turpis, Gallis gloriosa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 566:2)
postea his quoque imaginibus iuris spretis, promiscue sine lege, sine stirpe in civitatem Romanam per migrationem et censum transibant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 92:1)
Necesse est enim ut forma rei sit quippiam, quod per hujusmodi migrationem indatur, aut contra per hujusmodi migrationem tollatur et destruatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 260:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION