라틴어 문장 검색

Ternarius igitur numerus binarium tertia sua parte praecedit, id est uno, et a quaternario tertia sua parte praeceditur, id est uno. At vero ternarius non eadem parte minoris minorem vincit vel maioris a maiore superatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De armonica medietate eiusque proprietatibus 6:11)
quo vero indigueris, minor eo eris.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 39:5)
Ligatio vero motus congregationis minoris, quae fit per fraenum corporis dominantis, conspicitur in solutione sanguinis et urinarum per frigus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 452:1)
Ligatio vero motus congregationis minoris, quae fit per motum externum, maxime conspicitur in agitationibus corporum per quas arcetur putrefactio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 453:1)
Quod enim comparatum numerum plus quam semel habet, multiplicis est, hoc vero, quod minorem in habenda parte transcendit, superparticularis.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici superparticulari. 1:6)
cui quamquam faveo, tamen illum aetati suae praestare cupio, vobis vero illum tanto minorem praecurrere vix honestum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 230:3)
In hac vero in maioribus quidem terminis maior est proportio, in minoribus vero minor.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De armonica medietate eiusque proprietatibus 6:3)
Habebat etiam in minimo digito sinistrae manus anulum grandem subauratum, extremo vero articulo digiti sequentis minorem, ut mihi videbatur, totum aureum, sed plane ferreis veluti stellis ferruminatum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 32:3)
hic vero contrarie, quemadmodum minores ad se termini sunt, sic minorum differentia terminorum ad maiorum differentiam comparatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De tribus medietatibus, quae armonicae et geometricae contrariae sunt 2:5)
Illa vero deridenda adrogantia est, in minoribus navigiis rudem esse se confiteri, quinqueremis autem aut etiam maiores gubernare didicisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 174:1)
Si corpori resistitur in velocitatis ratione duplicata, & sola vi insita per Medium similare movetur, tempora vero sumantur in progressione Geometrica a minoribus terminis ad majores pergente:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 2:1)
In dispositione enim, quae est j iiij vj, maximus terminus ad medium sesqualter est, differentia vero minorum, id est unius et iiij ternarius est, maiorum vero, id est quaternarii et senarii, binarius.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De tribus medietatibus, quae armonicae et geometricae contrariae sunt 3:2)
Namque in arithmetica proportione medius terminus eadem sua parte et minorem praecedit et a maiore praeceditur, sed alia parte minoris, alia vero parte maioris.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De armonica medietate eiusque proprietatibus 6:9)
Nos vero gradatum possumus dicere, quod a minore modo velut gradibus crescat ad maius.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De cybis vel asseribus vel laterculis vel cuneis vel sphericis vel parallelepipedis numeris 7:5)
Senarii enim medietas ternarius est. In geometrica vero medietate neque eisdem suis partibus medius vel vincit minorem vel a maiore vincitur, neque eadem parte vel minoris minorem superat vel maioris a maiore relinquitur, sed qua parte sua medius terminus minorem superat, eadem parte sua maior terminus medium vincit, quod est ut medietas atque extremitas aequalibus medietatem et extremitatem reliquam suis partibus supervadant.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De armonica medietate eiusque proprietatibus 6:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION