라틴어 문장 검색

Tunc simulans sese vestimentis rusticus Porcellum obtegere (quod faciebat scilicet, Sed, in priore quia nil compererant, latens) Pervellit aurem vero, quem celaverat, Et cum dolore vocem naturae exprimit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Scurra et rusticus.16)
At ille profert ipsum porcellum e sinu, Turpemque aperto pignore errorem probans:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Scurra et rusticus.18)
Illud PORCELLVS Grammaticus arguebat in hoc uersu quasi soloecismum quod cum plures induxisset dicerent:
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 13:2)
Tum tu igitur die bono Aphrodisiis addice tuam mihi meretricem minusculam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 2, scene 164)
Est minusculum alterum, quasi vixillum vinarium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 264)
Etenim etiam Trallibus cum Apaturius Alabandeus eleganti manu finxisset scaenam in minusculo theatro, quod ἐκκλησιαστήριον apud eos vocitatur, in eaque fecisset columnas, signa, centauros sustinentes epistylia, tholorum rotunda tecta, fastigiorum prominentes versuras, coronasque capitibus leoninis ornatas, quae ora stillicidiorum e tectis habent rationem, praeterea supra ea nihilominus episcaenum, in qua tholi, pronai, semifastigia omnisque tecti varius picturis fuerat ornatus, itaque cum aspectus eius scaenae propter asperitatem eblandiretur omnium visus et iam id opus probare fuissent parati, tum Licymnius mathematicus prodiit et ait 'Alabandis satis acutos ad omnes res civiles haberi, sed propter non magnum vitium indecentiae insipientes eos esse iudicatos, quod in gymnasio eorum quae sunt statuae omnes sunt causas agentes, foro discos tenentes aut currentes seu pila ludentes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장16)
geminos autem minusculus canis sequitur contra anguis caput.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 5장11)

SEARCH

MENU NAVIGATION