라틴어 문장 검색

De quo genere loquitur Aulus Gellius, hominem delirum, qui verborum minutiis rerum frangit pondera.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE 1:15)
brevitatem vero dictionis sectari et exsecutionem rerum vitare brevianti concedendum est.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장31)
nam ut taceam in minutiis saepe eum cum V consentire), ipse quoque non continua scriptura utitur sed Ciceronis verba secundum sensum in particulas distribuit isdemque locis novae particulae initium nova linea maioreque littera) significat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말159)
correcturas in GKR extantes secundum easdem leges commemoravi, at Vaticani omnes minutiis tantum neglectis proposui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말304)
Caeterum Globorum, quibus usus sum in his experimentis, maximus non erat perfecte Sphaericus, & propterea in calculo hic allato minutias quasdam brevitatis gratia neglexi;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 90:1)
Perturbatur autem motus Lunaris aliquantulum à vi Solis, sed errorum insensibiles minutias Physicis in hisce Hypothesibus negligo.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 가설 26:2)
& Nodorum motus mediocres quaerimus, neglectis istiusmodi minutiis, quae calculum nimis impeditum redderent.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 50:15)
Nam omnes inaequalitatum minutias expendere non vacat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 33:2)
Quae potestas referentibus, quod censentibus ius, quae vis magistratibus, quae ceteris libertas, ubi cedendum ubi resistendum, quod silentii tempus, quis dicendi modus, quae distinctio pugnantium sententiarum, quae exsecutio prioribus aliquid addentium, omnem denique senatorium morem - quod fidissimum percipiendi genus - exemplis docebantur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 6:2)
utique committendum nunquam est, ut adversariorum dicta cum sua confirmation reteramus, aut etiam loci alicuius exsecutione adiuvemus, nisi cum eludenda erunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 315:1)
desiderat enim propriam et longam exsecutionem, quemadmodum populo disserendum, quid sibi apud populum permittendum sit, quid populo apud se.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 15:2)
deinde utriusque attritu grana franguntur et saepius regeruntur, donec ad minutiam frequenter trita redigantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 23:2)
Praeterea ipsum de malis bonisque iudicium confirmatur officiorum exsecutione, ad quam praecepta perducunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 34:1)
Omnis quaestio suam propositionem habebat, suam exsecutionem, suos excessus, suas indignationes, epilogum quoque suum.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 2:2)
uel si fideles, in ipsa eos fide confortaret, atque ad elimosynas operumque bonorum exsecutionem, et uerbis excitaret et factis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. V.10)

SEARCH

MENU NAVIGATION