라틴어 문장 검색

Quod ego admirans pro argumento habui quo tandem ad sancti regis gesta elucubranda certior accessi, fidens de eius et tuis incomparibilibus meritis, cui primitias mei laboris consecrans suppliciter obsecro ut vel una die vertas michi tuum otiumin honestum negotium, resecando hinc superflua, supplendo hiantia, quoniam ex ore tuo praeter seriem ultimi miraculi omnia veracem secutus verax digessi, exortans omnes ad amorem tanti martyris.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 2:6)
Cui miraculo rerum conditor aliud annexuit dum caelesti thesauro insolitum custodem dedit.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 15:11)
Idem namque sanctus, sub vili tugurio sanctificate domus, cuius esset apud Deum meriti crebris manifestabat miraculorum signis.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 16:6)
Morosa namque dilatio pereuntis solet amoris indicare praesagia, et modica consuevit mora eventus mutare fortunae;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 12:5)
Nam etiam non ducitur, nec defuncti obsequia celebrantur, nec semina trahuntur ad agrum, nec habitatio nova patietur ingressum, nec quidquam aliud datur suo initio, nisi muliebre prius procedat augurium, et nisi istud magicis feminarum praesagiis approbetur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 45:5)
Faciet quoque signa multa, miracula magna et inaudita.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 2:6)
Eriget itaque se contra fideles tribus modis, id est, terrore, muneribus et miraculis.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 2:10)
Quos autem terrore non poterit, signis et miraculis seducere temptabit.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:2)
qui quod illi de Pylade et Oreste pro magno miraculo dicunt vel fingunt, parati erant pro invicem mori.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:4)
Non uulgus uerum, uerum miracula gingnens Sponte nec externo tellus adiuta colono, Nature contenta manu Zephirique fauore, Parturit et tanta natorum prole superbit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 10:11)
O noua picture miracula!
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 18:7)
Artifices alios anime natale requirit, Artificis melioris opem celestis origo Postulat et nostram fugit eius forma monetam, Diuinique loquens operis miracula, nostrum Spernit opus, ridens artis uulgaria nostre.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:25)
Hanc celi speciem Fronesis delibat ocellus, Quam penetrare nequit uisus notamque requirit Materiem tanteque stupet miracula lucis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 2:13)
Praedictarum vero gemmarum aliae ad tempus nova Dei miracula, novo sui luminis sole, visibus offerebant;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:31)
Illic phoenix in se mortuus, redivivus in alio, quodam naturae miraculo, se sua morte a mortuis suscitabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:93)

SEARCH

MENU NAVIGATION