라틴어 문장 검색

Et mirabantur ad speciem eius et percipiebant verba eius, quia erant bona valde, et laudabant filios Israel propter eam. Et dixit unusquisque ad proximum suum: " Quis contemnet populum hunc, qui habet in se mulieres tales? Quoniam non est bonum derelinquere virum unum ex eis, qui relicti possint decipere totam terram ".
그들은 유딧의 아름다움에 경탄하고 또 유딧 때문에 이스라엘 자손들에 관해서도 경탄하며, 서로 말하였다. “이런 여자들이 있는 저 백성을 누가 얕잡아 볼 수 있겠는가? 저 백성 가운데에서 남자를 하나라도 살려 두는 것은 좋지 않다. 그들을 내버려 두면 온 세상을 속여 먹을 수도 있겠다.” (불가타 성경, 유딧기, 10장19)
cum autem admiraretur Lysander et proceritates arborum et directos in quincuncem ordines et humum subactam atque puram et suavitatem odorum qui afflarentur ex floribus, tum eum dixisse mirari se non modo diligentiam sed etiam sollertiam eius a quo essent illa dimensa atque discripta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 76:4)
Quadam autem die, Albericus ad me animo intemptantis cum quibusdam discipulis suis accedens, post quedam blanda colloquia, dixit se mirari quoddam quod in libro illo notaverat;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LIBRO THEOLOGIE SUE ET PERSECUTIONE QUAM INDE SUSTINUIT A CONDISCIPULIS 4:1)
Ne mireris quod dixi pudicum, addidi quoque et largum;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 22:7)
Atque ille, vultu sonituque vocis obiurgatorio, philosophum sese esse dicit et mirari quoque addit cur quaerendum putasset quod videret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, II 4:1)
Cumque aliquot eorum qui aderant quadrupes equus apud suum quisque legisse se dicerent et mirarentur quidnam esset quadrupes eques, Vellem vos, inquit, optimi iuvenes, tam accurate Q. Ennium legisse quam P. Vergilius legerat, qui eius versum secutus in Georgicis suis 'equitem' pro 'equo' posuit his in versibus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, V 8:1)
Tunc angeli mirabuntur et dicent:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 27:10)
nam Terentius dicit tutemet mirabere, id est tu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6068)
si neglegentiam dices, mirabimur, si bonitatem, ridebimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 12장 2:11)
talia dicentem tacitus mirabar, at illa
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권158)
" Excipit Actaeis e fratribus alter, et "usum maiorem specie mirabere" dixit "in isto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 57:8)
utrumque sacro digna silentio mirantur umbrae dicere, sed magis pugnas et exactos tyrannos densum umeris bibit aure volgus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 137)
nam cum deum se uellet uideri et uulneratus .esset, uiso sanguine eius philosophus mirari se dixerat, quod non esset Hom.
(세네카, Suasoriae, chapter 1 5:10)
adversus ea Antiochus mirari se dixit Romanos tam diligenter inquirere quid regi Antiocho faciendum aut quousque terra marique progrediendum fuerit, ipsos non cogitare Asiam nihil ad se pertinere, nec magis illis inquirendum esse quid Antiochus in Asia, quam Antiocho quid in Italia populus Romanus faciat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 491:1)
ad haec Micythio, unus ex principibus, mirari se dixit ad quos liberandos Antiochus relicto regno suo in Europam traiecisset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 544:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION