라틴어 문장 검색

Etsi eum sine voluntate creandi mundum, vel voluntate miserandi ponamus non potuisse non esse, non ideo cogendi sumus vel mundum, vel ea quae creata sunt, non potuisse deesse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 20:3)
Rex regum ista miserans videt, et secum, ut credo, regnaturum ad aeternam vitam transferet.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 11:19)
Nullarum maxime miserabilium personarum debet illusor exsistere, litigiosus vel ad rixas faciendas promptus esse non debet, sed, prout possibile est, iurgiorum ipsum convenit sedatorem exsistere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 10:13)
Quin etiam retributionem miserabilem consuevit sibi servientibus exhibere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 18:7)
Quos nec signis poterit, in conspectu omnium miserabili morte cruciatos crudeliter necabit.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:3)
ut inito foedere miserabili, quidquid sceleris, quidquid sacrilegii est, alter agat et patiatur pro altero;
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 4:2)
Quid vero scelestius improperio, quod etiam falsa obiectione innocentis faciem miserando rubore perfundit?
(DE AMICITIA, CAPUT XIII. De causis dissolvendae amicitiae 2:4)
Hic est qui nostram sortem miseratus, ab aula Eterni patris egrediens, fastidia nostre Sustinuit sortis, sine crimine criminis in se Deffigens penas et nostri damna reatus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 26:11)
Hos casus miserata dolet mentisque rigorem Exuit, in gemitus erumpens, fractaque parumper Magestas animi molescere cogitur, exit Duricies et sola tenet miseracio mentem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:3)
Sed iuuenis, miseratus eam nec digna rependens Hosti pro meritis, nolenti uiuere uitam Concedit fatumque negat sua fata uolenti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:13)
cujus vultum miserata deformem, quasi ad me crebrius declamantem [0442D], humanae speciei signaculo sigillavi, eamque honestis figurarum orphanam ornamentis, melioribus formatis vestibus honestavi?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:9)
Tandem miserabili fletu illius et nimia Christianitatis promissione, primorum exercitus mollita sunt corda, ac illius miserti, vitam sibi donaverunt, sed tamen [0426A] mittitur in custodiam quam petebat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 52:8)
Dum vero super his injuriis miserabiles gemitus in audientia Christianorum [0433D] proferret, inter proceres et milites Christi Henricum de Ascha castello recognovit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 74:4)
- Post victoriam Christi fideles ubi castra locaverint, et miserabili siti cruciati, quanti exspiraverint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 1:2)
Comperimus etiam illic non ex auditu solum, sed ex veridica eorum relatione qui et participes fuere ejusdem tribulationis, in eodem sitis articulo viros et mulieres miseros cruciatus pertulisse, quod mens horrescat, auditus expavescat, et de tam miserabili infortunio in suis contremiscat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION