라틴어 문장 검색

At ille, vir alioquin gravis et sobriae religionis observatione famosus, clementer ac comiter et ut solent parentes immaturis liberorum desideriis modificari, meam differens instantiam, spei melioris solaciis alioquin anxium mihi permulcebat animum.
(아풀레이우스, 변신, 11권 21:3)
Comprehensa autem mensura Herculani pedis, quanta longinquitas corporis ei mensurae conveniret secundum naturalem membrorum omnium inter se competentiam modificatus est atque ita id collegit, quod erat consequens, tanto fuisse Herculem corpore excelsiorem quam alios, quanto Olympicum stadium ceteris pari numero factis anteiret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, I 4:1)
Modificatur autem expansio:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 250:3)
Modificatur autem et nixus ille per partes;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 250:5)
ut nemo dubitare possit quin calor ignis in multis subjectis modificari possit ad imaginem caloris coelestium et animalium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:20)
Cum deinde buculos comprehenderis, perducito ad stabulum, et ad stipites religato ita, ut exiguum laxamenti habeant, distentque inter se aliquanto spatio, ne in colluctatione alter alteri noceat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 4:2)
"Non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates huius mundi et harum tenebrarum, adversus spiritalia nequitiae in caelestibus."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 3:10)
Quod si continuatio verborum haec soluta multo est aptior atque iucundior, si est articulis membrisque distincta, quam si continuata ac producta, membra illa modificata esse debebunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 186:3)
tractatione autem, cum aut prppria sumuntur rerum vocabula aut addita ad nomen aut nova aut prisca aut ab oratore modificata et inflexa quodam modo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 3:4)
est aliis concursus oris et cum verbis suis colluctatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 203:2)
Non est in rixam conluctationemque veniendum.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 99:1)
hic tuas laudes modificato celeumate simul inter transtra remiges, gubernatores inter aplustria canent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 5:2)
hoc more tu et olorinis cantibus anseres ravos et modificatis lusciniarum querelis inproborum passerum fringultientes susurros iure sociaveris.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Euphronio salutem. 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION