라틴어 문장 검색

Turci vero videntes quia Alemannos a muris et moenibus represserant, trans muros et moenia transcendere parant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 36:6)
Est autem supra littus maris, juxta praedictum Civitot, praesidium quoddam antiquum et desertum, ad quod, tria millia peregrinorum, fugam arripientes, ingressi sunt dirutum praesidium pro spe defensionis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 44:6)
Pontes enim longa vetustate dirutos reparaverant, per quos transire possent paludes et fluvios in terram Russiae, si necessitate cogerentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 60:4)
quae moenibus, muris, munitionibus turrium insuperabilis videbatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 42:5)
Qui sine mora funiculo a moenibus dimisso inter manus fallacis et fugitivi, pereni mox in ipso pendentem et manibus haerentem, intra moenia non parvo clamore ac fragore facto interius et exterius, levaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 56:8)
Turci siquidem videntes crebro ariete muros impelli et concuti, et turrim ligonibus perfodi, adipem, oleum picemque stuppis et facibus ardentissimis commistam fundebant a moenibus, quae instrumentum arietis et crates vimineas prorsus assumpserunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 66:6)
Quem post hanc diutinam illusionem nudum a moenibus projectum, honorifice susceptum cum caeteris praefatis et ibidem occisis fidelibus, in eleemosynarum distributione, sacerdotumque commendatione sepelierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 68:11)
Nam Turci inclusi confidenter et securi a turribus et moenibus repugnant, incautos et nudos sagittis et saxis obruunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 70:3)
Turci vero, videntes hujus ingenii instrumentum in detrimento urbis posse praevalere, faculas ardentes cum [0432C] pice et adipe jactant super machinam, et saxeas moles convolvunt a moenibus, si sic aliqua arte ars muro illata destruatur, et inclusi in ea absterreantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 72:4)
Turci autem, qui in turribus et moenibus ad spectaculum et defensionem ad quingentos convenerant, et ipsi pariter Baldewinum ejusque comitatum acies Turcorum existimantes esse, Tankrado improperantes in hunc modum minabantur:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 14:1)
» Hac spe bonae et blandae promissionis cives et Turci illecti, Tankrado penitus ignorante, foedus et amicitiam cum Baldewino firmaverunt, et sine mora vexillum Tankradi de culmine turris est amotum, et procul a moenibus in loco palustri viliter ejectum;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 18:9)
humi in brevi muros illius dejecit, portas et vectes ferreos diruit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 30:3)
similiter castrum pastorum expugnatum diruit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 52:2)
Alexandriam minorem portis et muris dirutis subjugatam obtinuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 52:4)
Hoc comperto, Robertus de Flandria assumptis secum viris cautissimis, Rotgero de Roscit, Gozelone filio comitis Cunonis de Monte acuto, cum mille loricatis ab exercitu exsurgens ad Arthesiam descendit, civitatem muro, moenibus et praesidio turrito munitissimam, in qua Turci manentes Armenios Christianos servili jugo subegerant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 56:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION