라틴어 문장 검색

Peregrinorum itaque milites et principes hac arte nihil se proficere videntes, sequenti die instrumenta trium mangenarum (Franci barbicales vocant) opponunt ponti, quae portam Warfaru et turrim portae ejusque moenia crebro jactu et impetu saxorum quaterent et attererent, murosque exteriores, qui erant ante murale, in plurima frusta minuerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 82:7)
Urbem priscis saeculis conditam, ambitiosa moenium strue et portarum centum quondam aditibus celebrem, hecatompylos Thebas, institutores ex facto cognominarunt, cuius vocabulo provincia nunc usque Thebais appellatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 2:1)
Nam intrinsecus silicibus magnis obstrusae sunt portae, et moenium intuta firmata, et ad emittenda undique tela vel saxa, tormenta per locos aptata sunt habiles, aggestaque prope sufficiens aqua.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 6:2)
nam sequitur 'quater ipso in limine portae'. moenia pandimus urbis non est iteratio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2342)
Romam tanti erant terrores allati ut posito iam decemvirali odio patres vigilias in urbe habendas censerent, omnes qui per aetatem arma ferre possent custodire moenia ac pro portis stationes agere iuberent, arma Tusculum ac supplementum decernerent decemvirosque ab arce Tusculi degressos in castris militem habere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 455:1)
ita expedito exercitu profectus ad Sutrium, id quod rebatur, soluta omnia rebus, ut fit, secundis invenit, nullam stationem ante moenia, patentes portas, victorem vagum praedam ex hostium tectis egerentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 31:2)
nec impetus Tusculanorum decurrentium ex superiore loco sustinent nec Romanos subeuntes moenia molientesque obices portarum arcere possunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 350:3)
cum ad Madytum, Chersonesi urbem, terrestri navalem exercitum iunxisset, quia clauserant portas, circumdedit moenia armatis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 476:1)
sic enim contra cum dicitur 'clausa omnia' bellum significatur, ut ipse quae moenia clausis ferrum acuant portis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2986)
Aspice qui coeant populi, quae moenia clausis ferrum acuant portis in me exscidiumque meorum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 16:6)
Adspice qui coeant populi, quae moenia clusis Ferrum acuant portis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 7:2)
sibi vero gratum adventum eius esse, futurumque credere brevi ut illo adiuvante a portis Gabinis sub Romana moenia bellum transferatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 544:2)
transgressus Anienem tria milia passuum ab urbe castra posuit, postremo ad moenia ipsa et ad portas accessit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 185:3)
tunc turbatis defensoribus metu et moenia capta, et porta intus forisque pariter refringi coepta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 652:1)
ut 'clausis portis' signum belli est quae moenia clausis bellum acuant portis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 272)

SEARCH

MENU NAVIGATION