라틴어 문장 검색

Porticus aequali quamvis est denique ductu stansque in perpetuum paribus suffulta columnis, longa tamen parte ab summa cum tota videtur, paulatim trahit angusti fastigia coni, tecta solo iungens atque omnia dextera laevis donec in obscurum coni conduxit acumen.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 15:3)
propterea capitur cibus, ut suffulciat artus et recreet vires inter datus, atque patentem per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 28:5)
et quoniam non est quasi quod suffulciat artus, debile fit corpus languescuntque omnia membra, bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 31:10)
primum totius subcava montis est natura fere silicum suffulta cavernis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 22:2)
Ille de construendis montibus conatum insanae molitionis expressit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 19:3)
Octo Syris suffulta datur lectica puellae, Nudum sandapilae pondus amicus erit.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, II6)
mole molitione, agitatione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6561)
et expressit moram quandam et molitionem extrahentis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3832)
quae molitio quae ferramenta qui vectes quae machinae qui ministri tanti muneris fuerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 19:2)
propter paucos igitur tanta est rerum facta molitio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 23:3)
Sin quaeret quispiam cuiusnam causa tantarum rerum molitio facta sit - arborumne et herbarum, quae quamquam sine sensu sunt tamen a natura sustinentur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 133:1)
Quis autem grabatum illum erexit, aut quid sibi vult tam furtiva molitio?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 95:2)
Qui iter arripit ad bonum exercendum, iam Deo propiorem se gerit, eius praesidio suffultus, quia vigoris divinae lucis est nostros oculos illuminare, dum ad plenitudinem amoris progredimur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 65:7)
potuit enim uxor etiam non indicante marito tam magni consili molitionem deprehendere.
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 18:7)
imumque tegit suffulta latus;
(세네카, Troades 109:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION