라틴어 문장 검색

Optume autem educit superinposita harundinis radix, si tenera est, protinus contrita;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 76:1)
Pessima ex surculis harundo est, quia aspera est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 76:4)
uerum est et rosa et radicum harundinis sucus, et oleum, in quo lumbrici cocti sunt, et umor ex amaris nucibus aut ex nucleo mali Persici expressus.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 4:2)
deinde, ubi apparuit, si mucroni harundo inhaeret, propellenda est, donec ab altera adprehendi et extrahi possit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 5:2)
nam ampliato magis uulnere, aut harundo, si inest, euellenda est, aut si ea non est, ferrum ipsum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 6:2)
instruitur pinnis ferroque armatur harundo.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice24)
platano namque ille sub alta fusus inaequales cera texebat avenas Maenaliosque modos et pastoralia labris murmura temptabat relegens orisque recursu dissimilem tenui variabat harundine ventum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae20)
certa notos pariter sulcavit harundo et pariter fixis haeserunt tela medullis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae87)
vertice luxuriat toto crinalis harundo, quam neque fas Zephyris frangi nec sole perustam aestivo candore mori;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:105)
te fronte retusa Delius, hunc fracta Cephisus harundine luget.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:69)
oppida funerei pollent immunia leti, impexamque senex velavit harundine frontem portitor et vacuos egit cum carmine remos.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:198)
non illi madidum vulgaris harundine crinem velat honos;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:62)
caelata metallo classis ut auratum sulcaret remige fluctum, ut Massyla tuos anteirent oppida currus Palladiaque comas innexus harundine Triton edomitis veheretur aquis et in aere trementem succinctae famulum ferrent Atlanta cohortes, ipse Iugurthinam subiturus carcere poenam praeberet fera colla iugo, vi captus et armis, non Bocchi Syllaeque dolis.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:162)
tu Gallica cingis lustra, Leontodame, Germanorumque paludes eruis et si quis defensus harundine Rheni vastus aper nimio dentes curvaverat aevo.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:155)
Nam prata et salicta, genistaeque et harundines, quamvis tenuem nihilo minus aliquam desiderant industriam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 28:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION