라틴어 문장 검색

Nam et rationibus Marciani, et sermone quem ille habuerat in ordine Lepcitanorum, operam suam Prisco ad turpissimum ministerium commodasse, stipulatusque de Marciano quinquaginta milia denariorum probabatur, ipse praeterea accepisse sestertia decem milia foedissimo quidem titulo, nomine unguentarii, qui titulus a vita hominis compti semper et pumicati non abhorrebat.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 23:3)
Nam castum esse decet pium poetam ipsum, versiculos nihil necesse est, qui tunc denique habent salem et leporem si sunt molliculi et parum pudici.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 5:2)
hic simul accepit patrimoni mille talenta, edicit, piscator uti, pomarius, auceps, unguentarius ac Tusci turba inpia vici, cum scurris fartor, cum Velabro omne macellum mane domum veniant.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 5:3)
aut et unguentarios recipiam et cocos et ceteros voluptatibus nostris ingenia accommodantes sua.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 18:4)
Minucius Molliculus A. Hostilius Mancinus C. Maenius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 409:3)
Mea voluptas, mea delicia, mea vita, mea amoenitas, meus ocellus, meum labellum, mea salus, meum savium, meum mel, meum cor, mea colustra, meus molliculus caseus - Agor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2305)
Tene marsuppium, abi atque obsona, propera, sed lepide volo, molliculas escas, ut ipsa mollicula est.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 895)

SEARCH

MENU NAVIGATION