라틴어 문장 검색

Ascalonitae vero ex praecepto regis per aridam ad auxilium venientes, et pariter hinc et hinc, et ab intus et de foris praelia committentes, diversis assultibus eam expugnare moliti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 46:2)
Haec est similago, quam in Evangelio molet mulier illa, quae assumetur:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 3:21)
Hos, cum ad loca venisset avidus barbarici sanguinis miles, disiectis culmis levibus obtruncabant, nec quemquam casa, vel trabibus compacta firmissimis, periculo mortis extraxit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 13:2)
Nec templum apud eos visitur aut delubrum, ne tugurium quidem culmo tectum cerni usquam potest, sed gladius barbarico ritu humi figitur nudus, eumque ut Martem, regionum quas circumcolunt praesulem, verecundius colunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 23:1)
In tenuem ferrum forti molo dente farinam, Et cadit attritu dura farina meo.
(ANONYMUS NEVELETI, De uipera et de lima 55:4)
michi dat culmus in edo thorum.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane et lupo 58:7)
Molita quoque est ingenti impetu operis conservandae mariti memoriae sepulcrum illud memoratissimum dignatumque numerari inter septem omnium terrarum spectacula.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVIII 5:1)
Nam cum Pindari, veteris poetae, carmen quod de natura atque flagrantia montis eius compositum est, aemulari vellet, eiusmodi sententias et verba molitus est, ut Pindaro quoque ipso, qui nimis opima pinguique esse facundia existimatus est, insolentior hoc quidem in loco tumidiorque sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 9:2)
Quantum vero ad molendina Empsoni et Dudleii, illa etiam nunc magis quam unquam antea molebant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 33:5)
Quantum vero ad emptiones animo non retinendi sed rursus divendendi, illae ex utraque fere parte molunt, tam venditorem quam emptorem prementes.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:16)
Quia ventum seminabunt et turbinem metent; cum culmus non sit in eo, germen non faciet farinam: quod et si fecerit, alieni comedent eam.
(불가타 성경, 호세아서, 8장7)
Recte ergo, quasi aureos Cereri culmos et maturos Baccho palmites, sic ad te novi operis rudimenta transmisi.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 3:13)
frumentum omne, praeter quod secum portaturi erant, comburunt, ut domum reditionis spe sublata paratiores ad omnia pericula subeunda essent; trium mensum molita cibaria sibi quemque domo efferre iubent. Persuadent Rauracis et Tulingis et Latobrigis finitimis, uti eodem usi consilio oppidis suis vicisque exustis una cum iis proficiscantur, Boiosque, qui trans Rhenum incoluerant et in agrum Noricum transierant Noreiamque oppugnabant, receptos ad se socios sibi adsciscunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 5장3)
vobis Ionia virides Neptunus in alga nutrit equos, qui summa freti per caerula possint ferre viam segetemque levi percurrere motu, nesciat ut spumas nec proterat ungula culmos.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:78)
At ubi ex uno semine pluribus culmis fructificavit, etiam ex rara segete densam facit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION