라틴어 문장 검색

Idem medico Pyrrhi promittente venenum se regi daturum monuit Pyrrhum, caveret insidias.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 6:2)
Monet igitur, ut caveat, ne proelium ineat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 49:3)
ipsum deinde regem, perplexa somniantem, monuit famem futuram clausis cavere acervis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum13)
Cavendum autem est, et monendum quasi perpetuo, ne, cum tantae partes formis videantur a nobis tribui, trahantur ea, quae dicimus, ad formas eas, quibus hominum contemplationes et cogitationes hactenus assueverunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 190:1)
nos enim ad sacra Idaea accipienda optimum virum delegimus, nos tutores misimus regibus, nostri imperatores pro salute patriae sua capita voverunt, nostri consules regem inimicissimum moenibus iam adpropinquantem monuerunt, a veneno ut caveret, nostra in re publica [Lucretia] et quae per vim oblatum stuprum voluntaria morte lueret inventa est et qui interficeret filiam, ne stupraretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 86:2)
unde nunc etiam ut quam plurimum caveas, causa successit maxuma monendi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 13:5)
Tum demum sciam recte monuisse, si tu recte caveris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 2121)
id modo simul orant ac monent, ut ipsis ab invidia caveatur nec suo sanguine ad supplicia patrum plebem adsuefaciant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 571:1)
Legeris hec quisquis, uerbis monearis in istis, Vt uigili cura caueas, que sunt nocitura, Ne pateat predae locus usquam mentis in aede, Semper et insistas, ut ei uigilando resistas;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, IV. De sompnolento et fure 5:6)
tantum enim te [non] modo monuit' inquit adridens, 'ut caveres ne quis inprobus tribunus plebis, quorum vides quanta copia semper futura sit, arriperet te et in contione quaereret qui tibi constares cum idem negares quicquam certi posse reperiri idem te conperisse dixisses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 85:7)
et si qua praeterea vellent imperare praestaturum merito populi Romani est pollicitus, et monuit patres conscriptos ut a fraude Carthaginiensium caverent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 33:2)
Milites positis scalis muros ascendunt, sed moniti a Brundisinis, ut vallum caecum fossasque caveant, subsistunt et longo itinere ab his circumducti ad portum perveniunt duasque naves cum militibus, quae ad moles Caesaris adhaeserant, scaphis lintribusque reprehendunt, reprehensas excipiunt.
(카이사르, 내란기, 1권 28:6)
monuerunt et Fortunae Antiatinae, ut a Cassio caueret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 57장 3:1)
Non igitur obnuntiatio Ateii causam finxit calamitatis, sed signo obiecto monuit Crassum, quid eventurum esset, nisi cavisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 46:1)
non igitur obnuntiatio Atei causam finxit calamitatis, sed signo obiecto monuit Crassum, quid eventurum esset, nisi cavisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 46:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION