라틴어 문장 검색

Prudentis viri est ac prudentium feminarum dissimulare, immo emendare, quod in se intellegant, et indignari sibi magis quam mihi nee in monitorem maledicta congerere, qui, ut isdem teneatur criminibus, certe in eo melior est, quod sua ei mala non placent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 5:3)
est enim non tam acutum quam necessarium magisque monitoris non fatui quam eruditi magistri - hoc ei primum praecipiemus, quascumque causas erit tractaturus, ut eas diligenter penitusque cognoscat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 99:2)
itaque crebras vel potius cotidianas compellationes meas non tulit seque in urbem recepit invitus neque solum spe sed certa re iam et possessione deturbatus est meo iustissimo honestissimoque convicio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 25 2:5)
video mihi non te, sed hunc librum esse responsurum, quem monitor tuus hic tenet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 16장 2:3)
haec ego si monitor monitus prius ipse fuissem, in qua debebam forsitan urbe forem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 45)
Nihil opus fuit monitore:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 1, scene 1164)
Sed hic adiutor meus et monitor et praemonstrator Chremes Hoc mihi praestat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 15)
o Geta Monitor!
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 19)
inberbis iuvenis, tandem custode remoto, gaudet equis canibusque et aprici gramine campi, cereus in vitium flecti, monitoribus asper, utilium tardus provisor, prodigus aeris, sublimis cupidusque et amata relinquere pernix.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 6:4)
Protinus ut moneam (si quid monitoris eges tu) quid de quoque viro et cui dicas, saepe videto, percontatorem fugito:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1829)
ridebit monitor non exauditus, ut ille qui male parentem in rupes protrusit asellum iratus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 2010)
et cum sis nihilo sapientior ex quo plenior es, tamen uteris monitoribus isdem?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 282)
neque tantum cum his ipsis monitoribus clam res erit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 230:1)
scilicet ut in tanta re ignarus omnium trepidet, festinet, sumat aliquem ex populo monitorem offici sui.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장18)
" His decretis eum illum in conspectum suae condicionis adduxeris et cognoverit beatam esse vitam non quae secundum voluptatem est, sed secundum naturam, cum virtutem unicum bonum hominis adamaverit, turpitudinem solum malum fugerit, reliqua omnia, divitias, honores, bonam valitudinem vires, imperia, esse mediam partem nec bonis adnumerandam nec malis, monitorem non desiderant ad singula, qui dicat:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION