라틴어 문장 검색

at sedare sitim fluvii fontesque vocabant, ut nunc montibus e magnis decursus aquai claricitat late sitientia saecla ferarum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:8)
Flaminiae est civitas Narnia in montibus posita, quibus subest Nar fluvius, qui Tiberino coniungitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5172)
Varro tamen dicit in gente populi Romani, Sabinos a Romulo susceptos istum accepisse montem, quem ab Avente, fluvio provinciae suae, Aventinum appellaverunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6573)
nam et hominibus datur, ut inde toro pater Aeneas, et montibus, ut pater Appenninus, et fluviis ut Thybri pater numinibus etiam, ut quidve pater Neptune paras, item ipse pater Danais animos viresque secundas sufficit, item odit et ipse pater Pluton.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 892)
dum iuga montis aper sicut in "freta dum fluvii cur- rent", (id est) semper:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 761)
neque enim fieri poterat, ut in arduo montis cacumine martyr aquam, quam in fluuio non reliquerat, peteret, si hoc oportunum esse non uideret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 2:9)
Sangarius ex Adoreo monte per Phrygiam fluens miscetur ad Bithyniam Tymbri fluvio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 230:1)
Ganges, omnium ab Oriente fluvius maximus, ad meridianas regionem decurrit et magnorum montium iuga recto alveo stringit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 9장 6:1)
"hos inter fluvios, uni mage proximus undae, est aethera mons rumpens alta spectabilis arce, plus celsos habiturus eros vernamque senatum quem generis princeps Paulinus Pontius olim, cum Latius patriae dominabitur, ambiet altis moenibus, et celsae transmittent aera turres;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem60)
At in penitissima parte Persidos, Gedrosia est dextra terminos contingens Indorum, inter minores alios uberior flumine, ubi montes deficiunt Arbitani, quorum ex pedibus imis emergentes alii fluvii Indo miscentur, amittentes nomina magnitudine potioris.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 73:1)
His locis Paropanisadae sunt proximi, Indos ab oriente, Caucasumque ab occidentali latere prospectantes, ipsi quoque montium defectibus inclinati, quos residuis omnibus maior, Gordomaris interluit fluvius a Bactrianis exsurgens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 70:1)
omne nemus cum fluviis, omne canat profundum Ligures favete campi, Veneti favete montes, subitisque se rosetis vestiat Alpinus apex et rubeant pruinae.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 2:2)
Litteras tuas Romae positus accepi, quibus an secundum commune consilium sese peregrinationis meae coepta promoveant, sollicitus inquiris, viam etiam qualem qualiterque confecerim, quos aut fluvios viderim poetarum carminibus inlustres aut urbes moenium situ inclitas aut montes numinum opinione vulgatos aut campos proeliorum replicatione monstrabiles, quia voluptuosum censeas quae lectione compereris eorum qui inspexerint fideliore didicisse memoratu, quocirca gaudeo te quid agam cupere cognoscere;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 1:1)
quae miserans filium patefactis antris intra se obruit, cui postea ut peren- nem famam nominis daret, in Aetolica regione fluvium eiusdem voca- buli nasci fecit, quem nonnulli de Pindo, monte Thessaliae, oriri ad- serunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 820)
ut iam trans fluvium non indignante Chauco pascat Belga pecus, mediumque ingressa per Albim Gallica Francorum montes armenta pererrent;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:118)

SEARCH

MENU NAVIGATION