라틴어 문장 검색

Viam sapientiae monstravi tibi; duxi te per semitas aequitatis,
내가 너에게 지혜의 길을 가르치고 너를 바른길로 이끌어 주었으니 (불가타 성경, 잠언, 4장11)
et dixit ad illum: "Exi de terra tua et de cognatione tua et veni in terram, quam tibi monstravero".
‘네 고향과 친족을 떠나 내가 너에게 보여 줄 땅으로 가거라.’ 하고 이르셨습니다. (불가타 성경, 사도행전, 7장3)
Quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum;
하느님께서 당신의 진노를 보이시고 당신의 힘을 알리기를 원하시면서도, 멸망하게 되어 있는 진노의 그릇들을 큰 은혜로 참아 주셨다면, (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 9장22)
Fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia facta sint.
믿음으로써, 우리는 세상이 하느님의 말씀으로 마련되었음을, 따라서 보이는 것이 보이지 않는 것에서 나왔음을 깨닫습니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 11장3)
Fide Noe, responso accepto de his, quae adhuc non videbantur, reveritus aptavit arcam in salutem domus suae; per quam damnavit mundum, et iustitiae, quae secundum fidem est, heres est institutus.
믿음으로써, 노아는 아직 보이지 않는 일에 관하여 지시를 받고 경건한 마음으로 방주를 마련하여 자기 집안을 구하였습니다. 그는 믿음으로 세상을 단죄하고, 믿음에 따라 받는 의로움을 상속받게 되었습니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 11장7)
aptet vos in omni bono, ut faciatis voluntatem eius, faciens in nobis, quod placeat coram se per Iesum Christum, cui gloria in saecula saeculorum. Amen.
여러분에게 온갖 좋은 것을 마련해 주시어 여러분이 당신의 뜻을 이루게 해 주시기를 빕니다. 그분께서 예수 그리스도를 통하여 당신 마음에 드는 것을 우리에게 해 주시기를 빕니다. 예수 그리스도께 영광이 영원무궁하기를 빕니다. 아멘. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 13장21)
"qui modo quodam laudabilis vite aliis prestare videbantur, etc.", aperte monstratur sapientes gentium, id est philosophos, ex laude vite potius quam scientie /f.7va/ sic esse nominatos.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 3:19)
Quod cum ego cognovissem, transmisi eam ad abbatiam quandam sanctimonialium prope Parisius, que Argenteolum appellatur, ubi ipsa olim puellula educata fuerat atque erudita, vestesque ei religionis que conversationi monastice convenirent, excepto velo, aptari feci et his eam indui.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 5:1)
Quod cum reperissem, quibusdam circonstantium fratrum quasi iocando monstravi testimonium scilicet illud /f.11rc/ Bede quod nobis obiciebatur.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 5:4)
Ex quo et ipse bonus esse liquido monstratur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 20:25)
Quod autem Verbum Dei, ipsa Sapientia ejus sit intelligendum, aperte in Ecclesiastico monstratur his verbis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 22:23)
" (Isa. LIII, 3) id est Christi, etc. Haec etiam sapientiae coaeternitas cum Patre plane in Proverbiis monstratur his verbis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 23:22)
Qui etiam in libro Sapientiae verus Dei Filius et consubstantialis monstratur, ad differentiam scilicet adoptivorum filiorum, de quibus per praedicationem ejus Deo acquisitis scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 28:6)
Sicut laus operis in artificem retorquet laudem, ita et rerum Creator per creaturam suam laudatur, et quanto sit excellentior ex ipsa operis conditione monstratur. Item:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:47)
De cujus quidem summae rationis ordinatione cum subditur, quod haec videlicet ipsa mundi anima causas omnium quae proveniunt providet, divinam et omnium naturarum providentiam assignat et divinae plenitudinem scientiae, ex quo etiam ipsa Deus esse innuitur, metiri ac deliberare ea quae futura sunt ex praesentibus dicitur, quia juxta ea quae jam sunt oportet praeparari, ut eis congrua ordinatione cohaerere possint atque aptari.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 49:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION