라틴어 문장 검색

tandem dea Venus īrāta est; invidet puellae, quod pulchra est, invidet, quod omnēs eam quasi deam colunt.
마침내 Venus 여신이 화가 난다; 소녀가 아름답기 때문에 그녀를 시기한다, 모두가 그녀를 여신처럼 섬기기에 시기한다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Fābula trīstis9)
Miranti sic orsa deae dea:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 32:1)
Cujus quidem satyri videlicet confessionem ac testimonium de Christo, longaevus viator admirans et gavisus, quod etiam monstra Christum praedicarent, et vehementer indignatus super duritia et caecitate Alexandriae, baculo statim humum percutiens, aiebat:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 4:4)
Conteret impudentiam vestram saltem confessio monstrorum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 4:9)
Quamvis enim trium aemulantiun dearum quaelibet pomi satis sit digna susceptione, iudex tamen aequissimus Priami Alexander, duarum licet digne petentium non exaudita petitione, digniorem [scilicet Venerem] et ultimo loco petentem pomi voluit susceptione gaudere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 10:7)
Exposuit Graiis, et tortile velleris aurum, Navita terrificis infamia littora monstris Describit, mixto spirantem incendia fumo Serpentem, vigilesque feras, plaustroque gementes Insolito tauros, et anhelos igne juvencos.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 13:1)
Nec minus in terris Vulcanus mille figuras Induit, ignivomasque feras, et fulgida monstra, Terribiles visu formas!
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 17:2)
Vt sibi Pyrithous se reddat, redditus orbi Theseus inferni loca, monstra, pericula uictat, Viuere posse negat in se, nisi uiuat in illo;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 14:6)
Hanc argumenta decoris Esse deam monstrant, instancia nulla refellit Quod decor ipse probat faciesque simillima celo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 6:4)
Fertur equo Fronesis, se fert regina, uolatu Fertur equs, dea certat equo gressuque uolantem Preuenit et comiti pretemptat preuia gressum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:16)
Jam Fronesis, dictante dea, superauerat arces Sydereas, callemque nouum nodosque uiarum Mirans, que tante quereretur pondera molis, Ni proprios uisus rerum nouitate foueret Et proprii partem ferret regina laboris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:1)
Non homines sed monstra cauens et crimina uitans.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 10:3)
Subsequitur uallata suis Infamia monstris;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:5)
Iam pestes Herebi, scelerum contagia, monstra Inferni, ciues Plutonis, noctis alumpni, Tartareum chaos egressi, funduntur in orbem, Iamque diem nostrum multa caligine noctis Inuoluunt mundique iubar delere laborant.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 24:1)
Jam ratis, euadens Scillam monstrumque Caribdis, Ad portum transquilla meat, jam littore gaudet Nauita, iam metam cursor tenet, anchora portum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 22:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION