라틴어 문장 검색

acervatim ex eo Annius Pollio, Appius Silanus Scauro Mamerco simul ac Sabino Calvisio maiestatis postulantur, et Vinicianus Pollioni patri adiciebatur, clari genus et quidam summis honoribus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 9장7)
HACTENUS populus Romanus cum singulis gentibus, mox acervatim;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ETRUSCUM SAMNITICUM GALLICUM 1:1)
omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu, confertos ita acervatim mors accumulabat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:4)
ut sit, est in vallibus Italiae montuosae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5638)
nec vero in hoc, quod est animal, sed in eis etiam, quae sunt inanima, consuetudo valet, cum locis ipsis delectemur, montuosis etiam et silvestribus, in quibus diutius commorati sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 87:4)
in locis autem et illa naturalia, maritimi an remoti a mari, plani an montuosi, leves an asperi, salubres an pestilentes, opaci an aprici, et illa fortuita, culti an inculti, celebres an deserti, coaedificati an vasti, obscuri an rerum gestarum vestigiis nobilitati, consecrati an profani.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 10장 3:1)
Non faciet rem publicam loquentem nec ab inferis mortuos excitabit nec acervatim multa frequentans una complexione devinciet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 25장 3:4)
Itaque nonnulli de miserandis reliquiis in montibus conprehensi, aceruatim iugulabantur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XV. 1:11)
ita enim non acervatim, sed ordine structum opus poterit esse sine vitio sempiternum, quod cubilia et coagmenta eorum inter se sedentia et iuncturis alligata non protrudent opus neque orthostatas inter se religatos labi patiuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION