라틴어 문장 검색

" Quid tibi referam Scipionem Africanum, cui mors fratris in exilio nuntiata est ?
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 85:1)
erit enim instructus ad mortem contemnendam, ad exilium, ad ipsum etiam dolorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 73:3)
discessi ab eo bello, in quo aut in acie cadendum fuit aut in aliquas insidias incidendum aut deveniendum in victoris manus aut ad Iubam confugiendum aut capiendus tamquam exsilio locus aut consciscenda mors voluntaria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 3 3:2)
et Pompeium et Caesarem, quorum nemo alterum offendere audebat nisi ut alterum demereretur, simul provocavit, vides tam mortem posse contemni quam exilium:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 33:4)
et exilium sibi indixit et mortem et interim bellum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 33:5)
Parum putatis magnum argumentum dementiae, quod egit tyrannum in mortem, patres in exilium, seruos in crucem?
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 6:7)
Romanus orator non bellum se Syracusanis sed opem auxiliumque adferre ait, et eis qui ex media caede elapsi perfugerint ad se, et eis qui metu oppressi foediorem non exilio solum sed etiam morte servitutem patiantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 425:1)
Ita dux haut exsilium meritorum hoc genere oppetit mortis, metu calumniarum, quibus factione iniquorum irretitus est absens, ut tueri possit salutem, ad praesidia progressus extrema.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 32:1)
Ut habeam pro quo mori possim, ut habeam quem in exilium sequar, cuius me morti opponam et inpendam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 10:2)
Quid, tu nunc primum tibi mortem inminere scisti, nunc exilium, nunc dolorem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 15:4)
Quare eciam ait, "Nemo iustusesse potest qui mortem, qui dolorem, qui exilium, qui egestatem timet,aut qui ea que hiis contraria sunt equitati anteponit."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 5:11)
nemo enim iustus esse potest, qui mortem, qui dolorem, qui exsilium, qui egestatem timet, aut qui ea, quae sunt his contraria, aequitati anteponit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 50:2)
exilium pulsis aeque ratum fuit ac mors interfectis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 367:2)
Sed his poenis quas etiam stultissimi sentiunt, egestate, exilio, vinculis, verberibus, elabuntur saepe privati oblata mortis celeritate, civitatibus autem mors ipsa poena est, quae videtur a poena singulos vindicare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 46:1)
et Carthaginienses exilio Hannibalis contentos esse, populum Romanum ne morte quidem P. Scipionis exsatiari, nisi et ipsius fama sepulti laceretur et frater insuper, accessio invidiae, mactetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 692:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION