라틴어 문장 검색

Hortatur ad contemptum mortis, ejusdemque usum, id est, mortificationem, in hacce vita imitandum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 1:1)
"Sit deus propitius huic potatori."
(ARCHIPOETA, X48)
Ostenditur etiam aliquatenus in gangraenis nonnullis et mortificationibus carnium;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 248:1)
id quod vocant mortificationem argenti vivi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:17)
Praecipitur in libris nonnullis religiosorum qui tractant de mortificatione, ut recogitet secum homo quantus sit dolor cum vel minimus digiti articulus torquetur, atque inde aestimet quantus sit in morte cruciatus, ubi totum corpus corrumpitur et dissolvitur, cum tamen mors saepenumero transeat minore cum dolore quam sentitur in tortura membri.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:7)
Quin et externa ecclesiae pax in pacem internam conscentia sensim distillat, laboresque scribentium et legentium controversias vertit in tractatus pietatis et mortificationis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 1:24)
Sicut spinae condensae se invicem complectentes et sicut potatores inebriati consumentur quasi stipula omnino arida.
(불가타 성경, 나훔서, 1장10)
calices mortificationem carnis ostendunt et semper animum ad martyrium praeparatum -
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam6)
Nec hoc dico, quod Dei a nobis creatura damnetur, siquidem et dominus vini potator appellatur et Timotheo dolenti stomachum modica vini sorbitio relaxata est, sed modum et aetatis et valetudinis et corporum qualitates exigimus in potando.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 11:11)
«Ecce homo vorax et potator vini»” (Mt 11,19).
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 131:7)
in Epidamnieis voluptarii atque potatores maxumi;
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 2, scene 133)

SEARCH

MENU NAVIGATION