라틴어 문장 검색

Amo autem et semper amavi ingenium studia mores tuos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 10장3)
est enim probitate morum, ingenii elegantia, operum varietate monstrabilis.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 21 3:2)
tum hoc alterum, Id vero est quod ego mihi puto palmarium Me repperisse, quo modo adolescentulus Meretricum ingenia et mores posset noscere;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 47)
si volo hunc ulcisci, litis sequar in alieno oppido, quantum audivi ingenium et mores eius quo pacto sient.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 753)
nam si in te aegrotant artes antiquae tuae, [sin immutare vis ingenium moribus] [aut si demutant mores ingenium tuom neque eos antiquos servas, ast captas novos] omnibus amicis morbum tu incuties gravem, ut te videre audireque aegroti sient.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 267)
Sed et si ipsam agnoveris tecum vel cum quolibet alio saepe alterius et indiscrete facta recolere, vel ipsius sub cuiusque calliditatis ingenio attente vitam moresque disquirere, eam scias de amore alterius cogitare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 5장: 우리의 사랑이 반응을 보이는 징후들은 무엇인가 1:12)
Quae eum accurate intuita et cernens eum vultu et corpore fortunam sublimem posse sustinere, ac simul perspiciens eum ingenii acumine et morum elegantia eminere, putabat se iam reperisse marmor quoddam pretiosum ex quo imago ducis Eboraci exculpi posset, eumque apud se diu detinuit, sed prorsus in occulto.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 4:11)
at Pomponius multa morum elegantia et ingenio inlustri, dum adversam fortunam aequus tolerat, Tiberio superstes fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 8장6)
Sequuntur virorum inlustrium mortes, Domitii Afri et M. Servilii, qui summis honoribus et multa eloquentia viguerant, ille orando causas, Servilius diu foro, mox tradendis rebus Romanis celebris et elegantia vitae quam clariorem effecit, ut par ingenio, ita morum diversus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 19장1)
procax moribus neque absurdus ingenio famam urbanitatis per lasciviam petere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 62장7)
Vicit tamen gratiam meriti sceleris atrocitas, denuntiarique iussit, ut excederet castris, ne licentiae barbarae exemplar in Graecorum mores et mitia ingenia transferret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 3장 18:1)
Ingenium studiumque tibi moresque genusque Sunt equitis, fateor:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXVII1)
semper amavi, ut scis, M. Brutum propter eius summum ingenium, suavissimos mores, singularem probitatem atque constantiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 17A 9:1)
semper amavi, ut scis, M. Brutum propter eius summum ingenium, suavissimos mores, singularem probitatem atque constantiam ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 14 5:1)
Ac tu ecastor morem antiquum atque ingenium obtines, Ut unus omnium homo te vivat nusquam quisquam blandior.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 460)

SEARCH

MENU NAVIGATION