라틴어 문장 검색

Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis;
그러나 우리는 낮에 속한 사람이니, 맑은 정신으로 믿음과 사랑의 갑옷을 입고 구원의 희망을 투구로 씁시다. (불가타 성경, 테살로니카 신자들에게 보낸 첫째 서간, 5장8)
Pressatur pede pes, mucro mucrone, viro vir.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 5:4)
Didicerat enim a vero David, extorquere de manibus hostium gladium, et Goliae superbissimi caput proprio mucrone truncare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:6)
Proprietate autem seu diffinitione idem sunt, quae non solum numero sunt eadem, verum etiam nec proprietatibus ullis, nec propriis discrepant similitudinibus, ut ensis et mucro, vel album et candidum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 41:5)
juvat ostentare recentes Ore cicatrices, et vulnera cruda, notasque Mucronum insignes, afflataque sulphure membra.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 12:2)
Dextra manus floris donatur honore, sinistram Scorpius incendens caude mucrone minatur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:1)
Illic arte noua pictor nouus, histrio ueri, Monstrat elenchorum pugnam logicesque duellum, Qualiter, ancipiti gladii mucrone choruscans, Vis logice, ueri facie truncata, recidit Falsa, negans falsum ueri latitare sub umbra;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:9)
Pax ocreas donat, Probitas calcaria confert, Loricam Pietas, galeam Prudencia, telum Vera Fides, ensem Racio, Constancia scutum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 22:4)
Hanc igitur mucrone petens, a corpore uitam Extorquet, cogitque mori quam uiuere mundo Mors erat, et mundi mortem mors una retardat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:13)
Ictum Ille stupet, tanto dum cassis subsidet ictu, Sed tamen instantis ictus Constancia partem Eludit mucrone suo;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:4)
Nam quociens claue Paupertas obicit ictus, Argumenta suo Virtus mucrone refellit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:7)
Sed iuuenis nec mente iacet, nec frangitur hoste, Nec terrore pauet, nec uulnere lesus oberrat, Sed cornu quo Fama sue preconia laudis Intonat, ad tempus Fame subducit et hostem Hoc mucrone ferit, uires in uulnere multo Monstrat et egressus crebro reseratur in ictu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:11)
Pigritat affixus uagine mucro nec extra De facili prodit, longo tempore quiescens, Quem Senium nudare parat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:7)
Impetit ergo uirum gladio munita Senectus, Vulnus ab ense petit, sed uulneris immemor ensis, In cassum pulsans, aditus ad uulnera nescit, Sed stupet ad galeam, uario delirus in ictu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:10)
Ergo uicta fugit belloque renunciat, ensem Deicit, expellit clipeum galeamque Senectus Exuit, et solo baculo contenta recedit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION