라틴어 문장 검색

fidicinas et psaltrias et istius modi chorum diaboli quasi mortifera sirenarum carmina proturba ex aedibus tuis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:4)
Has docet psaltrias Christo, has fidicianas erudit salvatori.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:29)
Rideat forsitan infidelis lector me in muliercularum laudibus inmorari:
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 5:6)
Magister egregius contemnit viros, fratres despicit et in unius mulierculae secreta eruditione desudat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:37)
Indi quae psaltria penem maiorem, quam sunt duo Caesaris Anticatones, illuc, testiculi sibi conscius unde fugit mus, intulerit, ubi velari pictura iubetur quaecumque alterius sexus imitata figuras.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI171)
Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis deteriore fit ut forma muliercula ametur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 41:1)
Quia sub illorum, inquit, supercilio non defuit qui psaltriam intromitti peteret, ut puella ex industria supra naturam mollior canora dulcedine et saltationis lubrico exerceret inlecebris philosophantes.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 5:1)
"Mox alienas virgines iam desponsatas, iam destinatas et nonnullas de matrimonio mulierculas sine more rapuit, violavit, inlusit, et cum earum parentibus, id est cum soceris suis bellum miscuit, propinquum sanguinem fudit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:7)
"Pueri et mulierculae nostrae cruces et tormenta, feras et omnes suppliciorum terriculas inspirata patientia doloris inludunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:12)
ex eo fieri ut mulierculae magis amicitiarum praesidia quaerant quam viri, et inopes quam opulenti, et calamitosi quam ei qui putentur beati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 59:3)
num suas secum mulierculas sunt in castra ducturi?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 23:5)
Bene etiam colligit, haec pueris et mulierculis et servis et servorum simillimis liberis esse grata, gravi vero homini et ea, quae fiunt, iudicio certo ponderanti probari posse nullo modo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 76:1)
modo uno tempore tot viri clarissimi interierunt, de imperio populi Romani tanta deminutio facta est, omnes provinciae conquassatae sunt in unius mulierculae animula si iactura facta est, tanto opere commoveris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 5 6:9)
- quid enim ego de muliercula Scantia, quid de adulescente P. Aponio dicam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 4:1)
frequens enim consessus theatri, in quo sunt mulierculae et pueri, movetur audiens tam grande carmen:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 36:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION