라틴어 문장 검색

Dum haec ita aguntur, rex Chonodomarius reperta copia discedendi, lapsus per funerum strues, cum satellitibus paucis, celeritate rapida properabat ad castra, quae prope Tribuncos et Concordiam munimenta Romana, fixit intrepidus, ut escensis navigiis, dudum paratis ad casus ancipites, in secretis secessibus se amendaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 58:1)
ibi munimentum Traiani reparat, et decimestres indutias barbaris concedit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장2)
Et dum nullus obsisteret, munimentum quod in Alamannorum solo conditum Traianus suo nomine voluit appellari, dudum violentius oppugnatum, tumultuario studio reparatum est;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 11:1)
Hac fiducia tres immanissimi reges venerunt tandem aliquando iam trepidi, ex his qui misere victis apud Argentoratum auxilia, iurantes conceptis ritu patrio verbis nihil inquietum acturos, sed foedera ad praestitutum usque diem, quia id nostris placuerat, cum munimento servaturos intacto, frugesque portaturos humeris suis, si defuisse sibi docuerint defensores.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장 13:1)
Sed metu iam reversi exercitus, munimentis duobus, quae olim exinanita sunt, occupatis, se quoad fieri poterat, tuebantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 2장 1:4)
Iulianus C. tria munimenta ad Mosam eversa a barbaris instaurat, et a milite famem patiente probris ac minis incessitur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 9장1)
Cunctis igitur ex voto currentibus, studio pervigili properans, modis omnibus utilitatem fundare provinciarum, munimenta tria recta serie superciliis imposita fluminis Mosae, subversa dudum obstinatione barbarica, reparare pro tempore cogitabat, et ilico sunt instaurata, procinctu paulisper omisso.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 9장 1:1)
Quos cum iumenti agilitate praegressus, apud Amudin munimentum infirmum, dispersis per pabulum equis, recubantes nostros securius invenissem, porrecto extentius brachio, et summitatibus sagi contortis elatius, adesse hostes signo solito demonstrabam, eisdemque iunctus impetu communi ferebar, equo iam fatiscente.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 6장 13:1)
Haec dum primi impetus turbo conatibus agitat insperatis, rex cum populo suo gentibusque quas ductabat, a Bebase loco itinere flexo dextrorsus ut monuerat Antoninus, per Horren et Meiacarire et Charcha, ut transiturus Amidam, cum prope castella Romana venisset, quorum unum Reman, alterum Busan appellatur, perfugarum indicio didicit, multorum opes illuc translatas servari, ut in munimentis praecelsis et fidis, additumque est, ibi cum suppellectili pretiosa, inveniri feminam pulchram cum filia parvula, Craugasii Nisibeni cuiusdam uxorem, in municipali ordine genere fama potentiaque circumspecti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 10장 1:1)
In summoto loco partis meridianae murorum, quae despectat fluvium Tigrim, turris fuit in sublimitatem exsurgens, sub qua hiabant rupes abscisae, ut despici sine vertigine horrenda non posset, unde cavatis fornicibus subterraneis, per radices montis scalae ad usque civitatis ducebant planitiem, quo ex amnis alveo haurirentur aquae furtim, ut in omnibus per eas regiones munimentis quae contingunt flumina vidimus, fabre politae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 5장 4:1)
Nam etiam alia munimenta eisdem diebus rapta sunt et incensa, unde hominum milia extracta complura, servituri sequebantur, inter quos multi senecta infirmi, et mulieres iam grandaevae, cum ex variis deficerent causis, itineris longinquitate offensae, abiecta vivendi cupiditate, suris vel suffraginibus relinquebantur exsectis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 6장 2:1)
Et albescente iam die, ferrea munimenta membrorum caelum omne subtexunt, densetaeque acies non inordinatim ut antea, sed tubarum sonitu leni ductante, nullis procursantibus incedebant, machinarum operti tegminibus, cratesque vimineas praetendentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 7장 3:1)
Et licet ad praesciscendos adversos subitosque motus, id munimentum opportune locavit antiquitas, dispendio tamen fuit rei Romanae, cum defensorum iactura aliquotiens interceptum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 6장 9:2)
Exciso itaque oppido, rex Nisibin prudenti consilio vitans, memor nimirum quae saepius ibi pertulerat, dextrum latus itineribus petit obliquis, Bezabden, quam Phaenicham quoque institutores veteres appellarunt, vi vel promissorum dulcedine illectis defensoribus retenturus, munimentum impendio validum in colle mediocriter edito positum, vergensque in margines Tigridis, atque ubi loca suspecta sunt et humilia, duplici muro vallatum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 1:1)
idem Virtam munimentum frustra adoritur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION