라틴어 문장 검색

Is et proelia aliquot secunda fecit et tribus arietibus aliquantum muri discussit strataque omnia recentibus ruinis advenienti Hannibali ostendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 119:1)
Romanus testudinibus et vineis et ariete admovendo muris, regii ballistis catapultisque et alio omni genere tormentorum tela ingerentes et pondere ingenti saxa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 535:2)
postquam pacati nihil ostendebatur, tum vineas turresque erigere et arietem admovere muris coepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 204:1)
nam cum ariete quaterentur muri, non laqueis, ut solet, exceptos declinabant ictus, sed armati frequentes erumpebant, quidam ignes etiam, quos aggeribus inicerent, ferebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 279:1)
duobus igitur locis admoti arietes quatiebant muros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 352:1)
Per foramen etiam murorum, quod aries ferra a [0548B] fronte infregerat, plurima millia virorum ac mulierum intromissa sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 42:4)
Et quamquam angustae calles difficiliorem aditum dabant ad muros, aptatique arietes aegre promovebantur, manualium saxorum, sagittarumque metu arcente, nec ballistae tamen cessavere nec scorpiones, illae tela torquentes, hi lapides crebros, qualique simul ardentes pice et bitumine illiti, quorum assiduitate per proclive labentium, machinae haerebant velut altis radicibus fixae, easque malleoli et faces iactae destinatius exurebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 7장 10:1)
Is cum in consulatu obtineret Asiam provinciam et circumsedere oppugnareque Leucas pararet opusque esset firma atque procera trabe, qui arietem faceret quo muros eius oppidi quateret, scripsit ad magistrum ἀρχιτεκτόνων Mylattensium, sociorum amicorumque populi Romani, ut ex malis duobus, quos apud eos vidisset, uter maior esset eum mittendum curaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIII 12:1)
Tu quoscumque voles in planum effundere muros, His aries actus disperget saxa lacertis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:58)
"non illos machina muros, non aries, non alta strues vel proximus agger, non quae stridentes torquet catapulta molares, sed nec testudo nec vinea nec rota currens iam positis scalis umquam quassare valebunt."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem62)
muri quoque pars ariete incusso subruta multis iam locis prociderat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 540:1)
itaque multis simul locis aut subruti aut ariete decussi ruebant muri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 209:1)
ea prius ariete admoto quatere muros turresque coepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 362:3)
Inter haec, ad augendam ruinam et stragem murorum allatus est praefatus aries horrendi ponderis et operis, vestitus vimineis cratibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 20:1)
iam testudinibus admotis murus subruebatur, iam arietibus quatiebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 336:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION