라틴어 문장 검색

sed mihi penita carpebantur praecordia et praecedens facinus et praesentem deterrimae feminae constantiam cogitanti mecumque sedulo deliberabam, si quo modo possem, detectis ac revelatis fraudibus, auxilium meo perhibere domino, illumque, qui ad instar testudinis alveum succubabat, depulso tegmine cunctis palam facere.
(아풀레이우스, 변신, 9권 23:6)
at ubi, completis igne vesano totis praecordiis, immodice bacchatus Amor exaestuabat, saevienti deo iam succubuit, et languore simulato vulnus animi mentitur in corporis valetudine.
(아풀레이우스, 변신, 10권 2:6)
"isti enim tui oculi per meos oculos ad intima delapsi praecordia meis medullis acerrimum commovent incendium."
(아풀레이우스, 변신, 10권 3:8)
Si compatiatur afflictis, nobilitat sua praecordia, quae non secus atque celebrata illa arbor per sua vulnera balsamum exudat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:44)
Interim munitiones cotidie operibus augentur atque omnes oppidi partes, quae minus esse firmae videntur, testudinibus ac musculis +aptantur+;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 1:4)
Ubi ex ea turri, quae circum essent opera, tueri se posse confisi sunt, musculum pedes LX longum ex materia bipedali, quem a turri latericia ad hostium turrim murumque perducerent, facere instituerunt;
(카이사르, 내란기, 2권 10:1)
cuius musculi haec erat forma.
(카이사르, 내란기, 2권 10:2)
Has inter se capreolis molli fastigio coniungunt, ubi tigna, quae musculi tegendi causa ponant, collocentur.
(카이사르, 내란기, 2권 10:4)
Ita fastigato atque ordinatim structo, ut trabes erant in capreolis collocatae, lateribus lutoque musculus, ut ab igni, qui ex muro iaceretur, tutus esset, contegitur.
(카이사르, 내란기, 2권 10:7)
Quo malo perterriti subito oppidani saxa quam maxima possunt vectibus promovent praecipitataque muro in musculum devolvunt.
(카이사르, 내란기, 2권 11:1)
Ictum firmitas materiae sustinet, et quicquid incidit fastigio musculi elabitur.
(카이사르, 내란기, 2권 11:2)
cupas taeda ac pice refertas incendunt easque de muro in musculum devolvunt.
(카이사르, 내란기, 2권 11:4)
Interim sub musculo milites vectibus infima saxa turris hostium, quibus fundamenta continebantur, convellunt.
(카이사르, 내란기, 2권 11:6)
Musculus ex turri latericia a nostris telis tormentisque defenditur;
(카이사르, 내란기, 2권 11:7)
Illi sub murum se recipiunt ibique musculum turrimque latericiam libere incendunt.
(카이사르, 내란기, 2권 14:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION