라틴어 문장 검색

Nihilominus ante finem anni exivit commissio ad benevolentiam generalem colligendam, etsi nullum esset bellum, nulli metus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 33:2)
Verum res sub hac commissione extincta est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 12:3)
quae tamen ipsae a fluxu materiae et commissione rerum quandoque confunduntur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 35:2)
et elevaverunt oculos suos et viderunt: et ecce tumultus et apparatus multus, et sponsus processit et amici eius et fratres eius obviam illis cum tympanis et musicis et armis multis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장39)
Et conversae sunt nuptiae in luctum, et vox musicorum ipsorum in lamentum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장41)
Adhuc enim scholas rhetorum et, ut dixi, geometrarum musicorumque vel, quod magis mirandum est, contemptissimorum vitiorum officinas, gulosius condiendi cibos et luxuriosius fercula struendi, capitumque et capillorum concinnatores non solum esse audivi, sed et ipse vidi:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 5:1)
rursus commissione ludorum, quibus theatrum Marcelli dedicabat, euenit ut laxatis sellae curulis compagibus caderet supinus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 5:2)
componi tamen aliquid de se nisi et serio et a praestantissimis offendebatur, admonebatque praetores ne paterentur nomen suum commissionibus obsolefieri.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 89장 3:3)
peroraturus stricturum se lucubrationis suae telum minabatur, lenius comptiusque scribendi genus adeo contemnens, ut Senecam tum maxime placentem 'commissiones meras' componere et 'harenam esse sine calce' diceret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 53장 2:1)
Honoribus ante legitimum tempus initis praetor commissione ludorum Floralium nouum spectaculi genus elephantos funambulos edidit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 6장 1:1)
Anno enim post Romam conditam quadringent­esimo septuagesimo quarto Autronius quidam Maximus servum suum verberatum patibuloque constrictum ante spectaculi commissionem per circum egit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 3:1)
Sed et Laberius sequenti statim commissione mimo novo interiecit hos versus:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 9:1)
quantum Aristoxeni ingenium consumptum videmus in musicis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 69:2)
Nam si, id quod Graecorum investigatur annalibus, Roma condita est secundo anno Olympiadis septumae, in id saeculum Romuli cecidit aetas, cum iam plena Graecia poetarum et musicorum esset minorque fabulis nisi de veteribus rebus haberetur fides.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 28:2)
equidem illos celebrari et esse quam gratissimos mirabiliter cupio idque ita futurum esse confido et tecum ago ut iam ab ipsa commissione ad me quem ad modum accipiantur hi ludi, deinde omnia reliquorum ludorum in dies singulos persequare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 26 2:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION