라틴어 문장 검색

Illi vero, qui solum eius presbyterium cogitabant atque cupiebant, non ita ut putabam, quod oblatum fuerat, acceperunt, sed inter se aliquantulum mussitantes petiverunt ut adderetur eidem promissioni atque iurationi, ut, si quando illi ad suscipiendum clericatum consentire placuisset, non nisi in ipsa Hipponiensi ecclesia consentiret.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 3:10)
' 'non dices hodie, quorsum haec tam putida tendant,furcifer?
(호라티우스의 풍자, 2권, 07장12)
Unde et pauperes eligunt, ut nomen tantum virorum habere videantur, qui patienter rivales sustineant, si mussitaverint, ilico proiciendi.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 3:17)
primi mussitant duces.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Pompeius Magnus et eius miles: Quam difficile sit hominem nosse.13)
maxime tamen hic me titulus admonuit, quam essent mimica et inepta, quae interdum in hoc caenum, in has sordes abicerentur, quae denique ille furcifer et recipere ausus est et recusare, atque etiam ut moderationis exemplum posteris prodere.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 29 3:2)
"inpune tantas, furcifer, strophas cavillo mimico te nexuisse existimas, dum scurra saltas fabulam?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.102)
quando eum quaestum occeperis, Accipienda et mussitanda iniuria adolescentium est.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 1152)
Oh tibi ego ut credam furcifer?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 542)
Tuam autem furcifer!
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 4, scene 799)
debeam, Credo, isti quicquam furcifero, si id fecerim;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 256)
ego te, furcifer, Si vivo--Sed istuc, quicquid est, primum expedi.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 556)
' 'non dices hodie, quorsum haec tam putida tendant, furcifer?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat.11)
Dic, furcifer, cui sororem meam uirginem seruasti ?
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 4:5)
Itane, furcifer, tu potuisti dominam complecti?
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 9:4)
an enim furcifer auderet cum domina concumbere, nisi illi pater permisisset?
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Tyrannus permisit seruis dominis interemptis dominas rapere. profugerunt principes ciuitatis; inter eos qui filium et filiam habebat profectus est peregre. cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruos eius uirginem seruauit. occiso tyranno reuer 15:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION