라틴어 문장 검색

In eo conventu Bera comes Barcinonae, qui iam diu fraudis et infidelitatis a vicinis suis insimulabatur, cum accusatore suo equestri pugna confligere conatus vincitur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 261:1)
quippe insimulari quiuis innocens potest, reuinci nisi nocens non potest.
(아풀레이우스, 변명 1:2)
nam, ut meministi, dies abhinc quintus an sextus est, cum me causam pro uxore mea Pudentilla aduersus Granios agere aggressum de composito necopinantem patroni eius incessere maledictis et insimulare magicorum maleficiorum ac denique necis Pontiani priuigni mei coepere.
(아풀레이우스, 변명 1:5)
quin ostenditis quod insimulauistis, scelera immania et inconcessa maleficia et artis nefandas?
(아풀레이우스, 변명 24:6)
at tu piscium insimulator longe diuersa instrumenta magis attribuis, non frontibus teneris detergenda, sed dorsis squalentibus excidenda, nec fundo reuellenda, sed profundo extrahenda, nec falcibus metenda, sed hamis inuncanda.
(아풀레이우스, 변명 28:17)
unus puerulus abest, eum insimulas.
(아풀레이우스, 변명 43:6)
falsum pro uero insimulas, infectum pro facto criminaris, quem innocentem liquido scis, tamen accusas ut nocentem.
(아풀레이우스, 변명 50:9)
non insimulet Crassus seruum suum:
(아풀레이우스, 변명 56:15)
"cuiauis oratio insimulari potest, si ea quae ex prioribus nexa sunt principio sui defrudentur, si quaedam ex ordine scriptorum ad lubidinem supprimantur, si quae simulationis causa dicta sunt adseuerantis pronuntiatione quam exprobrantis legantur."
(아풀레이우스, 변명 80:17)
"Hunc insimulatum quorundam astu proiecit extorrem saeviens invidia:"
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:13)
Illicoque repentina pueri pernicie paedagogus commotus ululabili clamore matrem totamque ciet familiam, iamque cognito casu noxiae potionis varie quisque praesentium auctores insimulabant extremi facinoris.
(아풀레이우스, 변신, 10권 5:2)
"nam quemadmodum eius veneni frater insimulari potest quod iste comparaverit?"
(아풀레이우스, 변신, 10권 8:11)
Quid esset autem ludentem agere vel imitari non intellegere videri maluimus quam insimulare eum tamquam ipsum minus intellegentem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 5:3)
Quin et hanc rem ei praesidio fore, ut nec rebus regis nec fortunis propriis quicquam nocere posset, et quod in regis manu semper futurum esset (postquam ab iis de quibus insimulabatur se purgasset) honorem eius resarcire.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:35)
Etenim hoc cum fit nihil aliud facit quis quam ut fortunam insimulet, quasi ipse sibi esset conscius indignitatis sui, unde alios ad sibi invidendum stimulat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 12:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION