라틴어 문장 검색

Nam Telesphorum Rhodium amicum suum undique decurtatum, cum aures illi nasumque abscidisset, in cavea velut novum aliquod animal et invisitatum diu pavit, cum oris detruncati mutilatique deformitas humanam faciem perdidisset ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 107:1)
Haec ergo quadam nocte incipiente crepusculo, egressa de cubiculo, quo manebat, uidit manifeste quasi corpus hominis, quod esset sole clarius, sindone inuolutum in sublime ferri, elatum uidelicet de domo, in qua sorores pausare solebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IX.5)
Haec tunc in dormitorio sororum pausans, audiuit subito in aere notum campanae sonum, quo ad orationes excitari uel conuocari solebant, cum quis eorum de saeculo fuisset euocatus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 3:10)
Cumque somno excussa uideret ceteras pausantes circa se sorores, intellexit uel in somnio, uel in uisione mentis ostensum sibi esse, quod uiderat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 3:13)
Hic sacer in tumba pausat cum corpore pracsul, Quem nunc Theodorum lingua Pelasga uocat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VIII. 1:4)
trium patriarcharum candidis, Adam obscurioris et uilioris operis, qui haud longe ab illis ad borealem extremamque muri illius partem pausat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVII. 1:8)
tum ipsum ab suis interceptum et seclusum hostiliter lacerant et prope exsanguem naso auribusque mutilatis relinquunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 130:1)
cum in alto ubi substiterant cibo reficerent vires, contemplatus Eudamus hostes claudas mutilatasque naves apertis navibus remulco trahentes, viginti paulo amplius integras abscedentes, e turri praetoriae navis silentio facto exsurgite inquit et egregium spectaculum capessite oculis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 268:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION