라틴어 문장 검색

Sunt item, quae appellantur alces. Harum est consimilis capris figura et varietas pellium, sed magnitudine paulo antecedunt mutilaeque sunt cornibus et crura sine nodis articulisque habent
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 27장1)
parva sub hirsuto catuli vestigia dorso.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice6)
illi glauca nitent hirsuto lumina vultu caeruleis infecta notis, reddentia patrem Oceanum;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:103)
stat cassis utrique sidereis hirsuta iubis loricaque cursu aestuat et largo saturatur vulnere cornus.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:182)
illae gravioribus aptae morsibus, hae pedibus celeres, hae nare sagaces, hirsutaeque fremunt Cressae tenuesque Lacaenae magnaque taurorum fracturae colla Britannae.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:153)
aliud caprinum, et id ipsum aliter curatur mutilum et raripilum, aliter cornutum et saetosum, quale est in Cilicia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 26:3)
nam longis et hirsutis foliis viret, caulemque robustiorem facit, quam pratense.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 2:3)
Ergo duo genera sunt ovilli pecoris, molle et hirsutum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 2장 5:5)
non quia magis hic sit utilis, (nam est melior mutilus aries) sed quia minime nocent intorta potius, quam surrecta et patula cornua.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 3:2)
si clementior, mutilum probabimus marem:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 4:2)
Mutilus autem, cum se tanquam exarmatum intelligat, nec ad rixam promptus est, et in venere mitior.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 5:1)
quoniam ea res, ut ait idem, scabras oves reddit, cum tonsis illotus adhaesit Sudor, et hirsuti secuerunt corpora vepres:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 10:1)
Hanc pecudem mutilam parabimus quieto caeli statu:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 4:2)
Semper autem et omni regione maritos gregum mutilos esse oportebit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 4:4)
3 Peripateticae sectae conditor Aristoteles in iis libris, quos de animalibus conscripsit, apium 4 examinum genera complura demonstrat, earumque alias 5 vastas sed glomerosas, easdemque nigras et hirsutas apes habent:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 3장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION