라틴어 문장 검색

ecquos si non tam strabones at paetulos esse arbitramur, ecquos naevum habere, ecquos silos flaccos frontones capitones, quae sunt in nobis, an omnia emendata in illis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 80:2)
Naevi studio et cupiditati morem gerunt et in eius modi rebus opes suas experiuntur, in quibus, quo plus propter virtutem nobilitatemque possunt, eo minus quantum possint debent ostendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 2장 4:3)
Cum venissent ad Vada Volaterrana quae nominantur, vident perfamiliarem Naevi, qui ex Gallia pueros venalis isti adducebat, L. Publicium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장 2:5)
Naevi cupiditati crudelitatique dedatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 18장 3:10)
Naevi derogetur laborant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 23장 2:2)
Naevius non volt, si est homini honesto locus in civitate invito Naevio, si fas est respirare P. Quinctium contra nutum dicionemque Naevi, si, quae pudore ornamenta sibi peperit, ea potest contra petulantiam me defendente obtinere, spes est etiam hunc miserum atque infelicem aliquando tandem posse consistere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 30장 4:3)
Naevi, quorum saepe et diu ad pedes iacuit stratus obsecrans per deos immortalis, ut aut secum iure contenderent aut iniuriam sine ignominia sibi imponerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 31장 2:3)
quod si correxeris unum, nullus in egregio corpore naevus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 136)
Colacem esse Naevi et Plauti veterem fabulam;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act prologue, 12)
atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis mendosa est natura, alioqui recta, velut si egregio inspersos reprendas corpore naevos, si neque avaritiam neque sordes nec mala lustra obiciet vere quisquam mihi, purus et insons, ut me collaudem, si et vivo carus amicis, causa fuit pater his;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate 1:1)
aiebat interim decentiorem faciem esse, in qua aliquis naeuos fuisset.
(세네카, Controversiae, book 2, Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur. 11:18)
Hoc tale est, quale si quis pulcherrimorum corporum naevos aut verrucas derideat, quem foeda scabies depascitur.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 150:5)
aiebat interim decentiorem faciem esse, in qua aliquis naeuus esset.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, iusiurandum mariti et uxoris.49)
quo spectat tam faeculento patrimonium promovisse compendio et non solum inter ista sed, quod est turpius, propter ista latuisse?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Eutropio suo salutem 4:2)
carebit sane nostrum naevo loquacitatis officium si exemplo recursantis alloquii impudentiam paginae praesentis absolveris.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Simplicio suo salutem 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION