-
Jam Dagoberto in cathedra Hierosolymitanorum sedis patriarcha constituto, et consecrato a Roberto [0573A] episcopo civitatis Rama, quam vulgariter nominant Rames, et Natali Domini in omni jucunditate et laetitia a viris catholicis et principibus celebrato, Boemundus, Baldewinus et ipse patriarcha a duce impetraverunt ut sic iter moderarentur, quatenus ad Jordanis flumen in vigilia Epiphaniae Domini convenirent, ubi Dominus Jesus a Joanne baptizari dignatus est.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 16:1)
-
Post haec non multa mora Tankradus duci Jerusalem occurrit in adventu Natalis Domini a praesidio Tabariae, quod dux idem vallo et insuperabili munitione in montis arduo reaedificaverat, et Tankradus dono ducis ad tuendum susceperat:
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 32:1)
-
- In natali Domini apud Bethlehem Baldewinus unctus est in regem.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 86:3)
-
[0592D] Dehinc per castellum, quod dicitur ad S. Abraham, repedantes via qua venerant Jerusalem reversi sunt tertia die ante Natalem Domini nostri Jesu Christi.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 87:1)
-
Illic cum patriarcha et cunctis optimatibus suis habito consilio, Bethlehem Natalem Domini celebrare decrevit.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 87:2)
-
Hac civitate attrita et expugnata, rex a diebus Pentecostes usque in Natali S. Joannis Baptistae in omni plenitudine necessariorum requievit in ea.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 113:10)
-
sed a Jerusalem in Septembri mense in solemni Nativitate matris ac virginis Mariae anno primo regni descendens, urbem Joppen cum omni virtute peditum et equitum introivit, ejusque moenia plurima suorum muniens fiducia, cum trecentis tantum equitibus et mille peditibus in occursum inimicorum festinavit, ut cognosceret, si vera belli legatio sibi innotuisset.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 127:3)
-
Igitur post hanc victoriam Christianorum, quae in [0604B] mense Septembri ipso vespere Nativitatis beatae Dei genitricis Mariae accepta est, crastino sole exorte, quidam Gallorum adhuc viventes et incolumes cum rege suo rursus armari properant, suspicati adhuc bellum a gentilibus ingruere.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 137:1)
-
Eodem tempore, quo bellum hoc mense Septembri [0605C] actum est, et cruenta victoria a rege Baldewino habita, anno regni ejus primo, gens Longobardorum incomputabilis de regno Italiae, post captionem Antiochiae et Jerusalem, audita insigni Christianorum victoria, e diversis regionibus Italiae collecta, per regnum Hungariae prospero itinere transeuntes, profecti sunt usque in regnum Bulgarorum, volentes conchristianis fratribus auxilio augeri et prodesse.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 2:1)
-
Post tres deinde dies ex praecepto imperatoris comes et totus exercitus brachium [0619A] maris trajecit, et ad columnam marmoream, quae in summitate arietem obtinet deauratum, non longe a brachio maris tentoriis fixis, per quatuordecim dies, qui sunt circa natalem B. Joannis Baptistae, illic moram fecit;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 52:2)
-
Descenderant autem tempore autumni in mense Septembri, quando omnium frugum plenitudo redundare solet.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 26:7)
-
Eodem vero anno post captionem Ptolemaidis, quae et Accaron dicitur, vulgariter vero Acra, in mense Septembri jam mediato, ipso die Exaltationis S. crucis, milites Arabes circiter quingenti in equis [0640B] et armis ab Ascalone exsurgentes, Joppen descenderunt;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 60:1)
-
Abhinc diebus septem vix evolutis, sexaginta Arabes, viri militares, nomen pariter gloriae et victoriae aliquo insigni facto sibi acquirere volentes, moverunt iter versus civitatem Caesaream in die natali apostoli et evangelistae Matthaei, si forte illis occurrerent aliqui incauti ex Christianis.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 62:1)
-
Qui usquequaque juxta legationem Ascalonitarum convenientes, ad septem millia equitum annumerati, in fortitudine vehementi in planitie camporum Assur et Rames, subitis clamoribus irruerunt, ubi peregrinos incautos et tantae multitudinis nescios juxta flumen, [0659D] quod Assur et Rames interfluit, reperientes mense Octobri feria quarta, ipso natali B. Dionysii martyris, lanceis et sagittis fortiter incurrerunt, quorum non pauciores quam quingenti detruncati et decollati sunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 16:3)
-
[0661D] Dehinc ab hac quarta feria post natalem S. Dionysii martyris sexta feria inchoante, Ascalonitae triumpho suo laetati et exaltati, octo Galeidas aptantes in eis viros sagittarios ac robustissimos, constituerunt, qui usque Japhet applicarent, aestimantes Christianorum vires vel naves sibi occursare, quibus adversari captione aut submersione valerent.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 28:1)