라틴어 문장 검색

Henricus filius Fredelonis de Ascha castello, avidus hostes insequi, sicut erat bello et actis nominatissimus, trans fluvium equo natavit, licet e lorica et galea clypeoque gravatus:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 88:2)
Equitare, natare, sagittare, cestibus certare, aucupare, scaccis ludere, versificari.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 62:2)
), in labore scilicet et tepore, levior fabulis, et fluitans, et natans verbis:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 6:19)
Nitebat aula regio luxu splendida caelatis parietibus, et humida natabant pavimenta vino.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:28)
Alexandria enim vertex omnium est civitatum, quam multa nobilitant et magnifica, conditoris altissimi, et architecti sollertia Dinocratis, qui cum ampla moenia fundaret et pulchra, paenuria calcis ad momentum parum repertae, omnes ambitus lineales farina respersit, quod civitatem post haec alimentorum uberi copia circumfluere fortuito monstravit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 7:1)
Qui tripertitus navigabilis per omnes est rivos, insulasque circumfluens, et arva cultorum industria diligentius rigans, vomeri et gignendis arbustis habilia facit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 25:3)
Hic amnes duo pervulgat sunt nominis, Oxus et Maxera, quos urgente inedia, superantes natatu, aliquotiens tigres improvisae finitima populantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 52:1)
pars maxima natatu assueta veloci, alveo penetrate, incohibili cursu evasit ad solitudines notas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 5:3)
En inquit Persae, circumfluentes rerum omnium copiis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장 4:1)
Quae super omnia hebetarunt eius anxiam mentem, uno parique natatu quingenti viri transgressi tumidum flumen incolumes, custodibusque confossis, reliquos consortes suos ad similem fiduciam concitasse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 7장 3:1)
Residui omnes, equis invecti natantibus, et circumluente flumine saepe demersi iactatique, infirmati periculoso madore, expelluntur ad contrarias margines, ubi paulisper refecti, expeditius quam diebus praeteritis incedebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 10:1)
Proinde permissu imperatoris transeundi Danubium copiam, colendique adepti Thraciae partes, transfretabantur in dies et noctes, navibus ratibusque et cavatis arborum alveis agminatim impositi, atque per amnem longe omnium difficillimum, imbriumque crebritate tunc auctum, ob densitatem nimiam contra ictus aquarum nitentes quidam, et natare conati, hausti sunt plures.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장 5:3)
Ecce natant.
(ANONYMUS NEVELETI, De mur[e] et rana 4:6)
prorsus ad uiuendum uelut ad natandum is melior, qui onere liberior;
(아풀레이우스, 변명 20:7)
"Tunc tenui sarcimine summas oras eius adaequamus, et iuncturae rimam, licet gracilem, saetae circumfluentis densitate saepimus;"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:49)

SEARCH

MENU NAVIGATION