라틴어 문장 검색

ab Actio cum Samum in hiberna se recepisset, turbatus nuntiis de seditione praemia et missionem poscentium, quos ex omni numero confecta uictoria Brundisium praemiserat, repetita Italia tempestate in traiectu bis conflictatus, primo inter promunturia Peloponensi atque Aetoliae, rursus circa montes Ceraunios utrubique parte liburnicarum demersa, simul eius, in qua uehebatur, fusis armamentis et gubernaculo diffracto;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 17장 3:1)
fabricauit et deceris Liburnicas gemmatis puppibus, uersicoloribus uelis, magna thermarum et porticuum et tricliniorum laxitate magnaque etiam uitium et pomiferarum arborum uarietate;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 37장 2:1)
datoque negotio trierarchis, qui liburnicam qua aduecta erat uelut fortuito concursu confringerent, protraxit conuiuium repetentique Baulos in locum corrupti nauigii machinosum illud optulit, hilare prosecutus atque in digressu papillas quoque exosculatus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 34장 2:4)
in hac scarorum iocinera, phasianarum et pauonum cerebella, linguas phoenicopterum, murenarum lactes a Parthia usque fretoque Hispanico per nauarchos ac triremes petitarum commiscuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 13장 2:3)
Iubet liburnicam aptari;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 7:2)
sed M. quoque Tullius circa nauarchos, (nam ea quoque rei expositio est) ut adeas, tantum dabis, et reliqua.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 195:3)
nam et Philodamo et nauarchis et cruci civis Romani et aliis plurimis suas lacrimas dedit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 72:2)
metum virgarum nauarchus nobilissimae pretio redemnit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 173:3)
metum virgarum nauarchus nobilissimae civitatis pretio redemit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 98:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION