라틴어 문장 검색

pro nobis nihil ille pati nullumque recusat discrimen temptare sui, non dura viarum, non incerta maris, Libyae squalentis harenas audebit superare pedes madidaque cadente Pleiade Gaetulas intrabit navita Syrtes.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:271)
non illum navita tuto, non impune vident populi, sed crine minaci nuntiat aut ratibus ventos aut urbibus hostes.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:124)
navita non moritur fluctu, non cuspide miles;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:197)
furto gaudet amans, permutat navita merces et vigil elapsas quaerit avarus opes, blandaque largitur frustra sitientibus aegris inriguus gelido pocula fonte sopor.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 1:4)
exanguis dextera torpet remigis et propriam metuebat navita mercem.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:165)
Sit autem vigilax, impiger, industrius, navus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 10:3)
Tutor Treviris comitanti- bus, vitato Mogontiaco, Bingium concessit, fidens loco, quia pontem Navae fluminis abruperat, sed incursu cohortium, quas Sextilius ducebat, et reperto vado proditus fususque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 70장10)
iam quas praeviderat urbes navita condebat, proraeque accesserat Imbros,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 466:1)
Iuppiter omnipotens, utinam ne tempore primo Gnosia Cecropiae tetigissent litora puppes, indomito nec dira ferens stipendia tauro perfidus in Creta religasset navita funem, nec malus hic celans dulci crudelia forma consilia in nostris requiesset sedibus hospes!
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 5:4)
Strenui gnavique, qui militiam evocarent, in partes omnes statim dimissi:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.37)
nauus mane forum et uespertinus pete tectum, ne plus frumenti dotalibus emetat agrisMutus et (indignum, quod sit peioribus ortus)hic tibi sit potius quam tu mirabilis illi.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0612)
Oderunt hilarem tristes tristemque iocosi,sedatum celeres, agilem nauumque remissi;
(호라티우스의 첫번째 편지, 1843)
tum porro puer, ut saevis proiectus ab undis navita, nudus humi iacet infans indigus omni vitali auxilio, cum primum in luminis oras nixibus ex alvo matris natura profudit, vagituque locum lugubri complet, ut aequumst cui tantum in vita restet transire malorum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 6:12)
Qualis, cum turbidus Auster Repulit a Libycis immensum Syrtibus aequor, Fractaque veliferi sonuerunt pondera mali, Desilit in fluctus, deserta puppe, magister Navitaque, et, nondum sparsa compage carinae, Naufragium sibi quisque facit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:56)
751 Propulit ut classem velis cedentibus Auster Incumbens, mediumque rates movere profundum, Omnis in Ionios spectabat navita fluctus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권29)

SEARCH

MENU NAVIGATION