라틴어 문장 검색

at hic noster 'atram nubem turbine piceo et favilla fumantem' ῥόον καπνοῦ αἴθωνα interpretari volens, crasse et inmodice congessit, 'globos' quoque ',' quod ille κρουνούσ dixerat, duriter et ἀκύρωσ transtulit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 15:1)
Neque non id quoque inenarrabile esse ait et propemodum insensibile, quod nubem atram fumare dixit turbine piceo et favilla candente.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 18:1)
Non enim fumare, inquit, solent neque atra esse quae sunt candentia;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 19:1)
Quam ob causam L. Accius poeta in Pragmaticis sicinnistas nebuloso nomine esse dixerit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, III 1:1)
Nonnullas etiam belli reliquas in regno Neapolitano adhuc fumantes extinguere neglexit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 6:10)
Spiret insanum nebulosus Auster,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VI 7:1)
Cum is murum hostium paene contingeret, et Caesar ad opus consuetudine excubaret militesque hortaretur, ne quod omnino tempus ab opere intermitteretur, paulo ante tertiam vigiliam est animadversum fumare aggerem, quem cuniculo hostes succenderant,
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 24장2)
meliores pluvii quam tantum nebulosi nubilive, optimique hieme qui omni vento vacant, aestate quibus favonii perflant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장10)
meliores pluuii quam tantum nebulosi nubiliue, optimique hieme qui omni uento uacant, aestate quibus fauonii perflant.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 3:2)
meliores pluvii quam tantum nebulosi, nubilive:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 3:2)
dicere possemus, quae proelia gesta sub Haemo quaeque cruentarint fumantem Strymona pugnae, quam notus clipeo, quanta vi fulminet hostem, ni prohiberet Hymen.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:197)
incendia fumant, muris nulla fides, squalent populatibus agri et medio spes sola mari.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:145)
semirutae turres avulsaque moenia fumant;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:49)
turbantur phalerae, spumosis morsibus aurum fumat, anhelantes exundant sanguine gemmae.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:332)
Alpinae rubuere nives, et Frigidus amnis mutatis fumavit aquis turbaque cadentum staret, ni rapidus iuvisset flumina sanguis.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:35)

SEARCH

MENU NAVIGATION