라틴어 문장 검색

agendo enim Romanae societatis causam ipse temptarique et oppugnari dicendo, quam nemo neque temptat neque oppugnat, effecit ut qui ab se dissentiret adversus Romanos dicere videretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 282:1)
Ipsi enim Dani nemini nec etiam aetati parcebant, sed omnia ferro et igne devastant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 13:7)
studio autem neminem nec industria maiore cognovi, quamquam ne ingenio quidem qui praestiterit facile dixerim C. Pisoni genero meo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 78장 3:1)
ego mecum praeter Dionysium eduxi neminem nec metuo tamen ne mihi sermo desit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 11 5:1)
quod me saepe accusas cur hunc meum casum tam graviter feram, debes ignoscere, cum ita me adflictum videas ut neminem umquam nec videris nec audieris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 13 4:1)
nemo umquam neque poeta neque orator fuit qui quemquam meliorem quam se arbitraretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 20 6:6)
tu me de tuis rebus omnibus et de Lentuli tui nostrique studiis et exercitationibus velim quam familiarissime certiorem et quam saepissime facias existimesque neminem cuiquam neque cariorem neque iucundiorem umquam fuisse quam te mihi, idque me non modo ut tu sentias, sed ut omnes gentes, etiam ut posteritas omnis intellegat esse facturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 27:3)
iussus dicere causam sine ulla criminum mentione orationem adeo magnificam de rebus ab se gestis est exorsus ut satis constaret neminem umquam neque melius neque verius laudatum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 641:1)
neminem neque suo nomine neque subscribens accusavit, in ius de sua re numquam iit, iudicium nullum habuit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 6장 3:2)
habeo hic neminem Neque amicum, neque cognatum;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 2110)
Quis est enim, cui non perspicua sint illa, quae pluribus verbis a Panaetio commemorantur, neminem neque ducem bello nec principem domi magnas res et salutares sine hominum studiis gerere potuisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 21:2)
Unde si consilium inde haberi non potest, nec utilitastrahi nemini dicere procures.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 66:9)
Et alibi, Dilige denarium, sed parce dilige formam Quam nemo sanctus nec honestus cupit habere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 48:6)
quinque et septuaginta annis post Cornelii Merulae caedem neminem suffectum neque tamen cessavisse religiones.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 58장5)
nemo quaerit nec scire laborat.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 677)

SEARCH

MENU NAVIGATION