라틴어 문장 검색

nemo umquam superiorum non modo expresserat sed ne dixerat quidem posse hominem nihil opinari, nec solum posse sed ita necesse esse sapienti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 104:1)
At vero cum unaquaeque trium personarum inde omnipotens dicatur, quod quidquid earum quaecunque velit efficere possit complere, non tamen necesse est eodem modo se penitus habere unam quo alteram, cum in suis proprietatibus diversae sint.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:14)
Iussa sequi tam posse mihi, quam velle necesse est.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:52)
Sic exclusis sententiis reliquorum cum praeterea nulla esse possit, haec antiquorum valeat necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 31:6)
certiora de his rebus ad vos scribi posse, statuebam mihi non necesse esse publice scribere ea quae de alterius provincia nuntiarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 1 1:2)
qui quamquam sibi vindicare summum possit iure locum, tamen necesse est illam vincere quae parit parentes, salve, Narbo potens salubritate, urbe et rure simul bonus videri, muris, civibus, ambitu, tabernis, portis, porticibus, foro, theatro, delubris, capitoliis, monetis, thermis, arcubus, horreis, macellis, pratis, fontibus, insulis, salinis, stagnis, numine, merce, ponte, ponto;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium11)
Utendum est eciam excusatione adversus eos quos invitus offenderis,quacumque possis, quare id quod feceris necesse fuerit, nec aliter facerepotueris, ceterisque operibus et officiis erit id quod violatum est compensandum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 57:1)
In qua velim sit illud, quod saepe posuisti, ut non necesse sit consumere aetatem atque ut possit is illa omnia cernere, qui tantum modo aspexerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 145:5)
tecti esse ad alienos possumus, intimi multa apertiora videant necesse est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 40장 1:6)
quod si probari nemini potest, illud certe probari omnibus necesse est, defensum esse iudicio absentem Quinctium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 20장 3:1)
si quidem nos ne cum volueritis quidem creare interdum poteritis, istos etiam si nolueritis necesse sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 444:3)
quodsi caput habeat libramenta ad moenia montesque medii non fuerint altiores, ut possint interpellare, sed intervalla, necesse est substruere ad libramenta, quemadmodum in rivis et canalibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장27)
Utendum etiam est excusatione adversus eos, quos invitus offendas, quacumque possis, quare id, quod feceris, necesse fuerit nec aliter facere potueris, ceterisque aperis et officiis erit id, quod violatum videbitur, compensandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 90:4)
Ante omnia necesse est se ipsum aestimare, quia fere plus nobis videmur posse quam possumus.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 61:1)
Atque quibus prima potior et acceptior est, ob festinationem, vel vitae civilis rationes, vel quod illam alteram ob mentis infirmitatem capere et complecti non possint (id quod longe plurimis accidere necesse est), optamus ut iis foeliciter et ex voto succedat quod agunt, atque ut quod sequuntur teneant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 10:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION