라틴어 문장 검색

nihil conuenientius ducens quam necem auunculi uindicare tuerique acta, confestim ut Apollonia rediit, Brutum Cassiumque et ui necopinantis et, quia prouisum periculum subterfugerant, legibus adgredi reosque caedis absentis deferre statuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 10장 1:2)
HACTENUS populus Romanus cum singulis gentibus, mox acervatim;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ETRUSCUM SAMNITICUM GALLICUM 1:1)
omnia conplebant loca tectaque quo magis aestu, confertos ita acervatim mors accumulabat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:4)
Non faciet rem publicam loquentem nec ab inferis mortuos excitabit nec acervatim multa frequentans una complexione devinciet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 25장 3:4)
subito in illam necopinantes inciderunt, accedere eam cotidie non sentiebant.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 52:3)
Itaque nonnulli de miserandis reliquiis in montibus conprehensi, aceruatim iugulabantur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XV. 1:11)
quo necopinantibus omnibus unus ex ultima turba Epicyden nominavit, tum inde alius Hippocratem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 347:2)
cum id effusius hostes et, ut fit ab nimia fiducia, neglegentius etiam facerent, Nicostratus spem nactus necopinantes eos adgrediendi circa finitimas civitates nuntium occultum mittit, quo die et quod ex quaque civitate armati ad Apelaurum - Stymphaliae terrae is locus est - convenirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 167:1)
cum ibi stativa essent et pauci tabernacula haberent, alia casas ex harundine textas fronde, quae umbram modo praeberet, texissent, priusquam in conspectum hostis veniret, Philopoemen necopinantem eum improviso genere belli adgredi statuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 299:2)
oppressit igitur necopinantes ignarosque omnes Perseus et regnum scelere partum invasit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 650:1)
stationes duas necopinantes ab Histris oppressas, castra Romana capta, quod peditum, quod equitum in castris fuerit caesum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 79:2)
cum loca non iniqua esse dicerent, praesidiis autem regiis obsideri, spem cepit, si nocte valida manu adgressus necopinantis esset, deici praesidia posse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 441:1)
ita enim non acervatim, sed ordine structum opus poterit esse sine vitio sempiternum, quod cubilia et coagmenta eorum inter se sedentia et iuncturis alligata non protrudent opus neque orthostatas inter se religatos labi patiuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION